DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

Benedictio fratri Bernardo [BenBern]

.

1Scribe, sicut dico tibi: 2Primus frater, quem dedit mihi Dominus, fuit frater Bernardus, et: qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti evangelii distribuendo bona sua omnia pauperibus; 3propter quod et propter multas alias praerogativas teneor ipsum magis diligere quam aliquem fratrem totius religionis. 4Unde volo et praecipio, sicut possum, quod, quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tamquam me ipsum, 5et etiam alii ministri provinciales et fratres totius religionis ipsum teneant vice mea.

********

Scribe, sicut dico tibi: Primus frater, quem dedit mihi Dominus, fuit frater Bernardus, et: qui primo incepit et complevit perfectissime perfectionem sancti evangelii distribuendo bona sua omnia pauperibus; propter quod et propter multas alias praerogativas teneor ipsum magis diligere quam aliquem fratrem totius religionis. Unde volo et praecipio, sicut possum, quod, quicumque fuerit generalis minister, ipsum diligat et honoret tamquam me ipsum, et etiam alii ministri provinciales et fratres totius religionis ipsum teneant vice mea.

.