DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

EPISTOLA TOTI ORDINI MISSA [EpOrd]

.

1In nomine summae Trinitatis et sanctae Unitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

2Reverendis et multum diligendis fratribus universis, fratri A., generali ministro religionis minorum fratrum, domino suo et ceteris ministris generalibus, qui post eum erunt, et omnibus ministris et custodibus et sacerdotibus fraternitatis eiusdem in Christo humilibus et omnibus fratribus simplicibus et obedientibus, primis et novissimis, 3frater Franciscus, homo vilis et caducus, vester parvulus servulus, salutem in eo qui redemit et lavit nos in pretiosissimo sanguine suo (cfr. Apoc 1,5), 4cuius nomen audientibus adorate eum cum timore et reverentia proni in terra (cfr. Esdr 8,6), Dominus Jesus Christus, Altissimi Filius nomen illi (cfr. Lc 1,32), qui est benedictus in saecula (Rom 1,25).

5Audite, domini filii et fratres mei, et auribus percipite verba mea (Act 2,14). 6Inclinate aurem (Is 55,3) cordis vestri et obedite voci Filii Dei. 7Servate in toto corde vestro mandata eius et consilia eius perfecta mente implete. 8Confitemini ei quoniam bonus (Ps 135,1) et exaltate eum in operibus vestris (Tob 13,6); 9quoniam ideo misit vos (cfr. Tob 13,4) in universo mundo, ut verbo et opere detis testimonium voci eius et faciatis scire omnes, quoniam non est omnipotens praeter eum (Tob 13,4). 10In disciplina et obedientia sancta perseverate (Hebr 12,7) et quae promisistis ei bono et firmo proposito adimplete. 11Tamquam filiis offert se nobis Dominus Deus (Hebr 12,7).

12Deprecor itaque omnes vos fratres cum osculo pedum et ea caritate, qua possum, ut omnem reverentiam et omnem honorem, quantumcumque poteritis, exhibeatis sanctissimo corpori et sanguini Domini nostri Jesu Christi, 13in quo quae in caelis et quae in terris sunt, pacificata sunt et reconciliata omnipotenti Deo (cfr. Col 1,20).

14Rogo etiam in Domino omnes fratres meos sacerdotes, qui sunt et erunt et esse cupiunt sacerdotes Altissimi, quod quandocumque missam celebrare voluerint, puri pure faciant cum reverentia verum sacrificium sanctissimi corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sancta intentione et munda non pro ulla terrena re neque timore vel amore alicuius hominis, quasi placentes hominibus (cfr. Eph 6,6; Col 3,22); 15sed omnis voluntas, quantum adiuvat gratia, ad Deum dirigatur soli ipsi summo Domino inde placere desiderans, quia ipse ibi solus operatur sicut sibi placet; 16quoniam sicut ipse dicit: Hoc facite in meam commemorationem (Lc 22,19; 1 Cor 11,24); si quis aliter fecerit, Judas traditor efficitur et reus fit corporis et sanguinis Domini (cfr. 1 Cor 11,27).

17Recordamini, fratres mei sacerdotes, quod scriptum est de lege Moysi, quam transgrediens etiam in corporalibus sine ulla miseratione per sententiam Domini moriebatur (cfr. Hebr 10,28). 18Quanto maiora et deteriora meretur pati supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr 10,29)? 19Despicit enim homo, polluit et conculcat Agnum Dei, quando, sicut dicit apostolus, non diiudicans (1 Cor 11,29) et discernens sanctum panem Christi ab aliis cibariis vel operibus vel indignus manducat vel etiam, si esset dignus, vane et indigne manducat, cum Dominus per prophetam dicat: Maledictus homo, qui opus Dei facit fraudulenter (cfr. Jer 48,10). 20Et sacerdotes, qui nolunt hoc ponere super cor, in veritate condemnat dicens: Maledicam benedictionibus vestris (Mal 2,2).

21Audite, fratres mei: Si beata Virgo sic honoratur, ut dignum est, quia ipsum portavit in sanctissimo utero; si Baptista beatus contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem; si sepulcrum, in quo per aliquod tempus iacuit, veneratur, 22quantum debet esse sanctus, iustus et dignus, qui non iam moriturum, sed in aeternum victurum et glorificatum, in quo desiderant angeli prospicere (1 Petr 1,12), contractat manibus, corde et ore sumit et aliis ad sumendum praebet!

23Videte dignitatem vestram, fratres (cfr. 1 Cor 1,26) sacerdotes, et estote sancti, quia ipse sanctus est (cfr. Lev 19,2). 24Et sicut super omnes propter hoc ministerium honoravit vos Dominus Deus, ita et vos super omnes ipsum diligite, reveremini et honorate. 25Magna miseria et miseranda infirmitas, quando ipsum sic praesentem habetis et vos aliquid aliud in toto mundo curatis. 26Totus homo paveat, totus mundus contremiscat, et caelum exsultet, quando super altare in manu sacerdotis est Christus, Filius Dei vivi (Joa 11,27)! 27O admiranda altitudo et stupenda dignatio! O humilitas sublimis! O sublimitas humilis, quod Dominus universitatis, Deus et Dei Filius, sic se humiliat, ut pro nostra salute sub modica panis formula se abscondat! 28Videte, fratres, humilitatem Dei et effundite coram illo corda vestra (Ps 61,9); humiliamini et vos, ut exaltemini ab eo (cfr. 1 Petr 5,6; Jac 4,10). 29Nihil ergo de vobis retineatis vobis, ut totos vos recipiat, qui se vobis exhibet totum.

30Moneo propterea et exhortor in Domino, ut in locis, in quibus fratres morantur, una tantum missa celebretur in die secundum formam sanctae ecclesiae. 31Si vero plures in loco fuerint sacerdotes, sit per amorem caritatis alter contentus auditu celebrationis alterius sacerdotis; 32quia praesentes et absentes replet, qui eo digni sunt, Dominus Jesus Christus. 33Qui, licet in pluribus locis esse videatur, tamen indivisibilis manet et aliqua detrimenta non novit, sed unus ubique, sicut ei placet, operatur cum Domino Deo Patre et Spiritu Sancto Paraclito in saecula saeculorum. Amen.

34Et, quia qui est ex Deo verba Dei audit (cfr. Joa 8,47), debemus proinde nos, qui specialius divinis sumus officiis deputati, non solum audire et facere quae dicit Deus, verum etiam ad insinuandam in nobis altitudinem Creatoris nostri et in ipso subiectionem nostram vasa et officialia cetera custodire, quae continent verba sua sancta. 35Propterea moneo fratres meos omnes et in Christo conforto, quatinus, ubicumque invenerint divina verba scripta, sicut possunt, venerentur; 36et, quantum ad eos spectat, si non sunt reposita bene vel inhoneste iacent in loco aliquo dispersa, recolligant et reponant honorantes in sermonibus Dominum, quos locutus est (3 Reg 2,4). 37Multa enim sanctificantur per verba Dei (cfr. 1 Tim 4,5), et in virtute verborum Christi altaris conficitur sacramentum.

38Confiteor praeterea Domino Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto, beatae Mariae perpetuae Virgini et omnibus sanctis in caelo et in terra, fratri H. ministro religionis nostrae sicut venerabili domino meo et sacerdotibus ordinis nostri et omnibus aliis fratribus meis benedictis omnia peccata mea. 39In multis offendi mea gravi culpa, specialiter quod regulam, quam Domino, promisi, non servavi, nec officium, sicut regula praecipit, dixi sive negligentia sive infirmitatis meae occasione sive quia ignorans sum et idiota. 40Ideoque per omnia oro, sicut possum, fratrem H. generalem dominum meum ministrum, ut faciat regulam ab omnibus inviolabiliter observari; 41et quod clerici dicant officium cum devotione coram Deo non attendentes melodiam vocis, sed consonantiam mentis, ut vox concordet menti, mens vero concordet cum Deo, 42ut possint per puritatem cordis placare Deum et non cum lascivitate vocis aures populi demulcere. 43Ego enim promitto haec firmiter custodire, sicut dederit mihi gratiam Deus; et haec fratribus, qui mecum sunt, observanda tradam in officio et ceteris regularibus constitutis.

44Quicumque autem fratrum haec observare noluerint, non teneo eos catholicos nec fratres meos; nolo etiam ipsos videre nec loqui, donec poenitentiam egerint. 45Hoc etiam dico de omnibus aliis, qui vagando vadunt, postposita regulae disciplina; 46quoniam Dominus noster Jesus Christus dedit vitam suam, ne perderet sanctissimi Patris obedientiam (cfr. Phil 2,8).

47Ego frater Franciscus, homo inutilis et indigna creatura Domini Dei, dico per Dominum Jesum Christum fratri H. ministro totius religionis nostrae et omnibus generalibus ministris, qui post eum erunt, et ceteris custodibus et guardianis fratrum, qui sunt et erunt, ut hoc scriptum apud se habeant, operentur et studiose reponant. 48Et exoro ipsos, ut, quae scripta sunt in eo, sollicite custodire ac facere diligentius observari secundum beneplacitum omnipotentis Dei, nunc et semper, donec fuerit mundus iste.

49Benedicti vos a Domino (Ps 113,23), qui feceritis ista et in aeternum Dominus sit vobiscum. Amen.

 

[Oratio]

50Omnipotens, aeterne, iuste et misericors Deus, da nobis miseris propter temetipsum facere, quod scimus te velle, et semper velle, quod tibi placet, 51ut interius mundati, interius illuminati et igne sancti Spiritus accensi sequi possimus vestigia (cfr. 1 Petr 2,21) dilecti Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, 52et ad te, Altissime, sola tua gratia pervenire, qui in Trinitate perfecta et Unitate simplici vivis et regnas et gloriaris Deus omnipotens per omnia saecula saeculorum. Amen.

********

In nomine summae Trinitatis et sanctae Unitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Reverendis et multum diligendis fratribus universis, fratri A., generali ministro religionis minorum fratrum, domino suo et ceteris ministris generalibus, qui post eum erunt, et omnibus ministris et custodibus et sacerdotibus fraternitatis eiusdem in Christo humilibus et omnibus fratribus simplicibus et obedientibus, primis et novissimis, frater Franciscus, homo vilis et caducus, vester parvulus servulus, salutem in eo qui redemit et lavit nos in pretiosissimo sanguine suo, cuius nomen audientibus adorate eum cum timore et reverentia proni in terra, Dominus Jesus Christus, Altissimi Filius nomen illi, qui est benedictus in saecula.

Audite, domini filii et fratres mei, et auribus percipite verba mea. Inclinate aurem cordis vestri et obedite voci Filii Dei. Servate in toto corde vestro mandata eius et consilia eius perfecta mente implete. Confitemini ei quoniam bonus et exaltate eum in operibus vestris; quoniam ideo misit vos in universo mundo, ut verbo et opere detis testimonium voci eius et faciatis scire omnes, quoniam non est omnipotens praeter eum. In disciplina et obedientia sancta perseverate et quae promisistis ei bono et firmo proposito adimplete. Tamquam filiis offert se nobis Dominus Deus.

Deprecor itaque omnes vos fratres cum osculo pedum et ea caritate, qua possum, ut omnem reverentiam et omnem honorem, quantumcumque poteritis, exhibeatis sanctissimo corpori et sanguini Domini nostri Jesu Christi, in quo quae in caelis et quae in terris sunt, pacificata sunt et reconciliata omnipotenti Deo.

Rogo etiam in Domino omnes fratres meos sacerdotes, qui sunt et erunt et esse cupiunt sacerdotes Altissimi, quod quandocumque missam celebrare voluerint, puri pure faciant cum reverentia verum sacrificium sanctissimi corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sancta intentione et munda non pro ulla terrena re neque timore vel amore alicuius hominis, quasi placentes hominibus; sed omnis voluntas, quantum adiuvat gratia, ad Deum dirigatur soli ipsi summo Domino inde placere desiderans, quia ipse ibi solus operatur sicut sibi placet; quoniam sicut ipse dicit: Hoc facite in meam commemorationem (Lc 22,19; 1 Cor 11,24); si quis aliter fecerit, Judas traditor efficitur et reus fit corporis et sanguinis Domini (cfr. 1 Cor 11,27).

Recordamini, fratres mei sacerdotes, quod scriptum est de lege Moysi, quam transgrediens etiam in corporalibus sine ulla miseratione per sententiam Domini moriebatur. Quanto maiora et deteriora meretur pati supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et Spiritui gratiae contumeliam fecerit (Hebr 10,29)? Despicit enim homo, polluit et conculcat Agnum Dei, quando, sicut dicit apostolus, non diiudicans (1 Cor 11,29) et discernens sanctum panem Christi ab aliis cibariis vel operibus vel indignus manducat vel etiam, si esset dignus, vane et indigne manducat, cum Dominus per prophetam dicat: Maledictus homo, qui opus Dei facit fraudulenter (cfr. Jer 48,10). Et sacerdotes, qui nolunt hoc ponere super cor, in veritate condemnat dicens: Maledicam benedictionibus vestris (Mal 2,2).

Audite, fratres mei: Si beata Virgo sic honoratur, ut dignum est, quia ipsum portavit in sanctissimo utero; si Baptista beatus contremuit et non audet tangere sanctum Dei verticem; si sepulcrum, in quo per aliquod tempus iacuit, veneratur, quantum debet esse sanctus, iustus et dignus, qui non iam moriturum, sed in aeternum victurum et glorificatum, in quo desiderant angeli prospicere, contractat manibus, corde et ore sumit et aliis ad sumendum praebet!

Videte dignitatem vestram, fratres sacerdotes, et estote sancti, quia ipse sanctus est. Et sicut super omnes propter hoc ministerium honoravit vos Dominus Deus, ita et vos super omnes ipsum diligite, reveremini et honorate. Magna miseria et miseranda infirmitas, quando ipsum sic praesentem habetis et vos aliquid aliud in toto mundo curatis. Totus homo paveat, totus mundus contremiscat, et caelum exsultet, quando super altare in manu sacerdotis est Christus, Filius Dei vivi! O admiranda altitudo et stupenda dignatio! O humilitas sublimis! O sublimitas humilis, quod Dominus universitatis, Deus et Dei Filius, sic se humiliat, ut pro nostra salute sub modica panis formula se abscondat! Videte, fratres, humilitatem Dei et effundite coram illo corda vestra; humiliamini et vos, ut exaltemini ab eo. Nihil ergo de vobis retineatis vobis, ut totos vos recipiat, qui se vobis exhibet totum.

Moneo propterea et exhortor in Domino, ut in locis, in quibus fratres morantur, una tantum missa celebretur in die secundum formam sanctae ecclesiae. Si vero plures in loco fuerint sacerdotes, sit per amorem caritatis alter contentus auditu celebrationis alterius sacerdotis; quia praesentes et absentes replet, qui eo digni sunt, Dominus Jesus Christus. Qui, licet in pluribus locis esse videatur, tamen indivisibilis manet et aliqua detrimenta non novit, sed unus ubique, sicut ei placet, operatur cum Domino Deo Patre et Spiritu Sancto Paraclito in saecula saeculorum. Amen.

Et, quia qui est ex Deo verba Dei audit, debemus proinde nos, qui specialius divinis sumus officiis deputati, non solum audire et facere quae dicit Deus, verum etiam ad insinuandam in nobis altitudinem Creatoris nostri et in ipso subiectionem nostram vasa et officialia cetera custodire, quae continent verba sua sancta. Propterea moneo fratres meos omnes et in Christo conforto, quatinus, ubicumque invenerint divina verba scripta, sicut possunt, venerentur; et, quantum ad eos spectat, si non sunt reposita bene vel inhoneste iacent in loco aliquo dispersa, recolligant et reponant honorantes in sermonibus Dominum, quos locutus est. Multa enim sanctificantur per verba Dei, et in virtute verborum Christi altaris conficitur sacramentum.

Confiteor praeterea Domino Deo Patri et Filio et Spiritui Sancto, beatae Mariae perpetuae Virgini et omnibus sanctis in caelo et in terra, fratri H. ministro religionis nostrae sicut venerabili domino meo et sacerdotibus ordinis nostri et omnibus aliis fratribus meis benedictis omnia peccata mea. In multis offendi mea gravi culpa, specialiter quod regulam, quam Domino, promisi, non servavi, nec officium, sicut regula praecipit, dixi sive negligentia sive infirmitatis meae occasione sive quia ignorans sum et idiota. Ideoque per omnia oro, sicut possum, fratrem H. generalem dominum meum ministrum, ut faciat regulam ab omnibus inviolabiliter observari; et quod clerici dicant officium cum devotione coram Deo non attendentes melodiam vocis, sed consonantiam mentis, ut vox concordet menti, mens vero concordet cum Deo, ut possint per puritatem cordis placare Deum et non cum lascivitate vocis aures populi demulcere. Ego enim promitto haec firmiter custodire, sicut dederit mihi gratiam Deus; et haec fratribus, qui mecum sunt, observanda tradam in officio et ceteris regularibus constitutis.

Quicumque autem fratrum haec observare noluerint, non teneo eos catholicos nec fratres meos; nolo etiam ipsos videre nec loqui, donec poenitentiam egerint. Hoc etiam dico de omnibus aliis, qui vagando vadunt, postposita regulae disciplina; quoniam Dominus noster Jesus Christus dedit vitam suam, ne perderet sanctissimi Patris obedientiam.

Ego frater Franciscus, homo inutilis et indigna creatura Domini Dei, dico per Dominum Jesum Christum fratri H. ministro totius religionis nostrae et omnibus generalibus ministris, qui post eum erunt, et ceteris custodibus et guardianis fratrum, qui sunt et erunt, ut hoc scriptum apud se habeant, operentur et studiose reponant. Et exoro ipsos, ut, quae scripta sunt in eo, sollicite custodire ac facere diligentius observari secundum beneplacitum omnipotentis Dei, nunc et semper, donec fuerit mundus iste.

Benedicti vos a Domino, qui feceritis ista et in aeternum Dominus sit vobiscum. Amen.

Oratio

Omnipotens, aeterne, iuste et misericors Deus, da nobis miseris propter temetipsum facere, quod scimus te velle, et semper velle, quod tibi placet, ut interius mundati, interius illuminati et igne sancti Spiritus accensi sequi possimus vestigia dilecti Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, et ad te, Altissime, sola tua gratia pervenire, qui in Trinitate perfecta et Unitate simplici vivis et regnas et gloriaris Deus omnipotens per omnia saecula saeculorum. Amen.

.