DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

OFFICIUM PASSIONIS DOMINI [OffPass]
[Forma B]

.

Psalmus I

Deus vitam meam annuntiavi tibi * posuisti lacrimas meas in conspectu tuo.

Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi * et consilium fecerunt in unum.

Et posuerunt adversum me mala pro vobis * et odium pro dilectione mea.

Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi * ego autem orabam.

Mi pater sancte, rex caeli et terrae, ne discesseris a me * quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet.

Convertantur inimici mei retrorsum * in quacumque die invocavero te, ecce cognovi, quoniam Deus meus es.

Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt * et proximi mei a longe steterunt.

Longe fecisti notos meos a me * posuerunt me abominationem sibi, traditus sum et non egrediebar.

Pater sancte, ne elongaveris auxilium tuum a me * Deus meus ad auxilium meum respice.

Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae.

Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto: Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Antiphona: Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: ora pro nobis cum S. Michaele archangelo et omnibus virtutibus caelornm et omnibus sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.- Gloria Patri. Sicut erat.

Oratio: Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.

 

Psalmus II

Domine Deus salutis meae * in die clamavi et nocte coram te.

Intret in conspectu tuo oratio mea * inclina aurem tuam ad precem meam.

Intende animae meae et libera eam * propter inimicos meos eripe me.

Quoniam tu es, qui abstraxisti me de ventre ' spes mea ab uberibus matris meae * in te proiectus sum ex utero.

De ventre matris meae Deus meus es tu * ne discesseris a me.

Tu scis improperium meum et confusionem meam * et reverentiam meam.

In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me * improperium exspectavit cor meum et miseriam.

Et sustinui, qui simul contristaretur et non fuit * et qui consolaretur et non inveni.

Deus, iniqui insurrexerunt in me * et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo.

Aestimatus sum cum descendentibus in lacum * factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber.

Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus.

Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae.

 

Psalmus III

Miserere mei, Deus, miserere mei * quoniam in te confidit anima mea.

Et in umbra alarum tuarum sperabo * donec transeat iniquitas.

Clamabo ad sanctissimum patrem meum altissimum * Dominum, qui benefecit mihi.

Misit de caelo et liberavit me * dedit in opprobrium conculcantes me.

Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam * animam meam eripuit de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me.

Laqueum paraverunt pedibus meis * et incurvaverunt animam meam.

Foderunt ante faciem meam foveam * et inciderunt in eam.

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum * cantabo et psalmum dicam.

Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara * exsurgam diluculo.

Confitebor tibi in populis, Domine * et psalmum dicam tibi in gentibus.

Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua * et usque ad nubes veritas tua.

Exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua.

 

Psalmus IV

Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo * tota die impugnans tribulavit me.

Conculcaverunt me inimici mei tota die * quoniam multi bellantes adversum me.

Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi * verbum iniquum constituerunt adversum me.

Qui custodiebant animam meam * consilium fecerunt in unum.

Egrediebantur foras * et loquebantur in idipsum.

Omnes videntes me deriserunt me * locuti sunt labiis et moverunt caput.

Ego autem sum vermis et non homo * opprobrium hominum et abiectio plebis.

Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde * et timor notis meis.

Pater sancte ne elongaveris auxilium tuum a me * ad defensionem meam conspice.

Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae.

 

Psalmus V

Voce mea ad Dominum clamavi * voce mea ad Dominum deprecatus sum.

Effundo in conspectu eius orationem meam * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.

In deficiendo ex me spiritum meum * et tu cognovisti semitas meas.

In via hac qua ambulabam * absconderunt superbi laqueum mihi.

Considerabam ad dexteram et videbam * et non erat qui cognosceret me.

Periit fuga a me * et non est, qui requirat animam meam.

Quoniam propter te sustinui opprobrium * operuit confusio faciem meam.

Extraneus factus sum fratribus meis * et peregrinus filiis matris meae.

Pater sancte, zelus domus tuae comedit me * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.

Et adversum me laetati sunt et convenerunt * congregata sunt super me flagella et ignoravi.

Multiplicati sunt super capillos capitis mei * qui oderunt me gratis.

Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste * quae non rapui tunc exsolvebam.

Surgentes testes iniqui * quae ignorabant interrogabant me.

Retribuebant mihi mala pro bonis et detrahebant mihi * quoniam sequebar bonitatem.

Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus.

Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae.

 

Psalmus VI

O vos omnes, qui transitis per viam * attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus.

Quoniam circumdederunt me canes multi * concilium malignantium obsedit me.

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me * diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.

Foderunt manus meas et pedes meos * et dinumeraverunt omnia ossa mea.

Aperuerunt super me os suum * sicut leo rapiens et rugiens.

Sicut aqua effusus sum * et dispersa sunt omnia ossa mea.

Et factum est cor meum tamquam cera liquescens * in medio ventris mei.

Aruit tamquam testa virtus mea * et lingua mea adhaesit faucibus meis.

Et dederunt in escam meam fel * et in siti mea potaverunt me aceto.

Et in pulverem mortis deduxerunt me * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

Ego dormivi et resurrexi * et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me.

Pater sancte tenuisti manum dexteram meam ' et in voluntate tua deduxisti me * et cum gloria assumpsisti me.

Quid enim mihi est in caelo * et a te quid volui super terram.

Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus * exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui redemit animas servorum suorum de proprio sanctissimo sanguine suo * et non derelinquet omnes qui sperant in eo.

Et scimus, quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare.

 

Psalmus VII

Omnes gentes plaudite manibus * iubilate Deo in voce exsultationis.

Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram.

Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula * misit dilectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae.

Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.

Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra.

Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos.

Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius.

Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius.

Commoveatur a facie eius universa terra * dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno.

________

Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in caelis exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua.

Et scimus quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare.

 

Psalmus VIII

Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina.

Confundantur et revereantur * qui quaerunt animam meam.

Avertantur retrorsum et erubescant * qui volunt mihi mala.

Avertantur statim erubescentes * qui dicunt mihi: Euge, euge.

Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te * et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum.

Ego vero egenus et pauper sum * Deus, adiuva me.

Adiutor meus et liberator meus es tu * Domine ne moreris.

 

Psalmus IX

Cantate Domino canticum novum * quia mirabilia fecit.

Sacrificavit dilectum Filium suum dextera eius * et brachium sanctum suum.

Notum fecit Dominus salutare suum * in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.

In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius.

Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea.

Benedictus qui venit in nomine Domini * Deus Dominus, et illuxit nobis.

Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt.

Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius.

________

Regna terrae cantate Deo * psallite Domino.

Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli * ad orientem.

Ecce dabit voci suae vocem virtutis ' date gloriam Deo super Israel * magnificentia eius et virtus eius in nubibus.

Mirabilis Deus in sanctis suis * Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus. Gloria.

 

Psalmus X

Jubilate Domino omnis terra, ' psalmum dicite nomini eius * date gloriam laudi eius.

Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine * in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.

Omnis terra adoret te et psallat tibi * psalmum dicat nomini tuo.

Venite, audite et narrabo, omnes qui timetis Deum * quanta fecit animae meae.

Ad ipsum ore meo clamavi * et exsultavi sub lingua mea.

Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam * et clamor meus in conspectu eius.

Benedicite gentes Dominum nostrum * et auditam facite vocem laudi eius.

Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae * omnes gentes magnificabunt eum.

Benedictus Dominus Deus Israel * qui facit mirabilia magna solus.

Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum * et replebitur maiestate eius omnis terra, fiat, fiat.

 

Psalmus XI

Exaudiat te Dominus in die tribulationis * protegat te nomen Dei Jacob.

Mittat tibi auxilium de sancto * et de Sion tueatur te.

Memor sit omnis sacrificii tui * et holocaustum tuum pingue fiat.

Tribuat tibi secundum cor tuum * et omne consilium tuum confirmet.

Laetabimur in salutari tuo * et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur.

Impleat Dominus omnes petitiones tuas ' nunc cognovi, quoniam misit Dominus Jesum Christum Filium suum * et iudicabit populos in iustitia.

Et factus est Dominus refugium pauperum ' adiutor in opportunitatibus in tribulatione * et sperent in te qui noverunt nomen tuum.

Benedictus Dominus Deus meus ' quia factus est susceptor meus et refugium meum * in die tribulationis meae.

Adiutor meus, tibi psallam ' quia Deus susceptor meus * Deus meus, misericordia mea.

 

Psalmus XII

In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum * in iustitia tua libera me et eripe me.

Inclina ad me aurem tuam * et salva me.

Esto mihi in Deum protectorem ' et in locum munitum * ut salvum me facias.

Quoniam tu es patientia mea, Domine * Domine, spes mea a iuventute mea.

In te confirmatus sum ex utero ' de ventre matris meae tu es protector meus * in te cantatio mea semper.

Repleatur os meum laude ' ut cantem gloriam tuam * tota die magnitudinem tuam.

Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua * secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.

Et ne avertas faciem tuam a puero tuo * quoniam tribulor, velociter exaudi me.

Benedictus Dominus Deus meus ' quia factus est susceptor meus et refugium meum * in die tribulationis meae.

Adiutor meus tibi psallam ' quia Deus susceptor meus * Deus meus, misericordia mea.

 

Psalmus XIII

Usquequo, Domine oblivisceris me in finem? * Usquequo avertis faciem tuam a me?

Quamdiu ponam consilia in anima mea * dolorem in corde meo per diem?

Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * Respice, et exaudi me, Domine, Deus meus.

Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte * nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum.

Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero * ego autem in misericordia tua speravi.

Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi * et psallam nomini Domini altissimi.

 

Psalmus XIV

Confitebor tibi, Domine, sanctissime Pater, Rex caeli et terrae * quoniam consolatus es me.

Tu es Deus salvator meus * fiducialiter agam et non timebo.

Fortitudo mea et laus mea, Dominus * et factus est mihi in salutem.

Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine ' dextera tua, Domine, percussit inimicum * et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos.

Videant pauperes et laetentur * quaerite Deum et vivet anima vestra.

Laudent illum caeli et terra * mare et omnia reptilia in eis.

Quoniam Deus salvam faciet Sion * et aedificabuntur civitates Iudae.

Et inhabitabunt ibi * et haereditate acquirent eam.

Et semen servorum eius possidebit eam * et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea.

 

Psalmus XV

Exsultate Deo adiutori nostro * iubilate Domino Deo vivo et vero in voce exsultationis.

Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram.

Quia sanctissimus pater de caelo, Rex noster ante saecula ' misit dilectum Fillum suum de alto * et natus fuit de beata virgine sancta Maria.

Ipse invocavit me: Pater meus es tu * et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.

In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius.

Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea.

Quia sanctissimus puer dilectus datus est nobis ' et natus fuit pro nobis in via et positus in praesepio * quia non habebat locum in diversorio.

Gloria in altissimis Domino Deo * et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.

Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra.

Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos.

Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius.

Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius.

.