DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

REGULA NON BULLATA [RegNB]

[Forma A]

.

[Prologus]

1In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti! 2Haec est vita evangelii Jesu Christi, quam frater Franciscus petiit a domino papa concedi et confirmari sibi; et ille concessit et confirmavit sibi et suis fratribus habitis et futuris. 3Frater Franciscus et quicumque erit caput istius religionis promittat obedientiam domino Innocentio papae et reverentiam et suis successoribus. 4Et omnes alii fratres teneantur obedire fratri Francisco et eius successoribus.

 

[Cap. I: Quod fratres debent vivere sine proprio et in castitate et obedientia]

1Regula et vita istorum fratrum haec est, scilicet vivere in obedientia, in castitate et sine proprio, et Domini nostri Jesu Christi doctrinam et vestigia sequi, qui dicit: 2«Si vis perfectus esse, vade (Mt 19,21) et vende omnia (cfr. Lc 18,22), quae habes, et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; et veni, sequere me» (Mt 19,21). 3Et: «Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt 16, 24). 4Item: «Si quis vult venire ad me et non odit patrem et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus» (Lc 14,26). 5Et: «Omnis, qui reliquerit patrem aut matrem, fratres aut sorores, uxorem aut filios, domos aut agros propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit» (cfr. Mt 19,29; Mc 10,29; Lc 18,29).

 

[Cap. II: De receptione et vestimentis fratrum]

1Si quis divina inspiratione volens accipere hanc vitam venerit ad nostros fratres, benigne recipiatur ab eis. 2Quodsi fuerit firmus accipere vitam nostram, multum caveant sibi fratres, ne de suis temporalibus negotiis se intromittant, sed ad suum ministrum, quam citius possunt, eum repraesentent. 3Minister vero benigne ipsum recipiat et confortet et vitae nostrae tenorem sibi diligenter exponat. 4Quo facto, praedictus, si vult et potest spiritualiter sine impedimento, omnia sua vendat et ea omnia pauperibus studeat erogare. 5Caveant sibi fratres et minister fratrum, quod de negotiis suis nullo modo intromittant se; 6neque recipiant aliquam pecuniam neque per se neque per interpositam personam. 7Si tamen indigent, alia necessaria corporis praeter pecuniam recipere possunt fratres causa necessitatis sicut alii pauperes. 8Et cum reversus fuerit, minister concedat ei pannos probationis usque ad annum, scilicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum. 9Finito vero anno et termino probationis recipiatur ad obedientiam. 10Postea non licebit ei ad aliam religionem accedere neque «extra obedientiam evagari» iuxta mandatum domini papae et secundum evangelium; quia «nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei» (Lc 9,62). 11Si autem aliquis venerit, qui sua dare non potest sine impedimento et habet spiritualem voluntatem, relinquat illa, et sufficit sibi. 12Nullus recipiatur contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae.

13Alii vero fratres, qui promiserunt obedientiam, habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio, si necesse fuerit, et cingulum et braccas. 14Et omnes fratres vilibus vestibus induantur, et possint eas repeciare de saccis et aliis peciis cum benedictione Dei; quia dicit Dominus in evangelio: «Qui in veste pretiosa sunt et in deliciis» (Lc 7,25) et «qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt» (Mt 11,8). 15Et licet dicantur hypocritae, non tamen cessent bene facere nec quaerant caras vestes in hoc saeculo, ut possint habere vestimentum in regno caelorum.

 

[Cap. III: De divino officio et ieiunio]

1Dicit Dominus: Hoc genus daemoniorum non potest exire nisi in ieiunio et oratione (cfr. Mc 9,28); 2et iterum: «Cum ieiunatis nolite fieri sicut hypocritae tristes» (Mt 6,16). 3Propter hoc omnes fratres sive clerici sive laici faciant divinum officium, laudes et orationes, secundum quod debent facere. 4Clerici faciant officium et dicant pro vivis et pro mortuis secundum consuetudinem clericorum. 5Et pro defectu et negligentia fratrum dicant omni die Miserere mei Deus (Ps 50) cum Pater noster; 6et pro fratribus defunctis dicant De profundis (Ps 129) cum Pater noster. 7Et libros tantum necessarios ad implendum eorum officium possint habere. 8Et laicis etiam scientibus legere psalterium liceat eis habere illud. 9Aliis vero nescientibus litteras librum habere non liceat. 10Laici dicant Credo in Deum et viginti quattuor Pater noster cum Gloria Patri pro matutino; pro laudibus vero quinque; pro prima Credo in Deum et septem Pater noster cum Gloria Patri; pro tertia, sexta et nona et unaquaque hora septem; pro vesperis duodecim; pro completorio Credo in Deum et septem Pater noster cum Gloria Patri; pro mortuis septem Pater noster cum Requiem aeternam; et pro defectu et negligentia fratrum tria Pater noster omni die.

11Et similiter omnes fratres ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Natale et ab Epiphania, quando Dominus noster Jesus Christus incepit ieiunare usque ad Pascha. 12Aliis autem temporibus non teneantur secundum hanc vitam nisi sexta feria ieiunare. 13Et liceat eis manducare de omnibus cibis, qui apponuntur eis, secundum evangelium (cfr. Lc 10,8).

 

[Cap. IV: De ministris et aliis fratribus qualiter ordinentur]

1In nomine Domini! 2Omnes fratres, qui constituuntur ministri et servi aliorum fratrum, in provinciis et in locis, in quibus fuerint, collocent suos fratres, quos saepe visitent et spiritualiter moneant et confortent. 3Et omnes alii fratres mei benedicti diligenter obediant eis in his, quae spectant ad salutem animae et non sunt contraria vitae nostrae. 4Et faciant inter se sicut dicit Dominus: «Quaecumque vultis, ut faciant vobis homines et vos facite illis» (Mt 7,12); 5et: «Quod non vis tibi fieri, non facias alteri». 6Et recordentur ministri et servi, quod dicit Dominus: Non veni ministrari, sed ministrare (Mt 20,28) et quia commissa est eis cura animarum fratrum, de quibus, si aliquid perderetur propter eorum culpam et malum exemplum, in die iudicii oportebit eos reddere rationem (cfr. Mt 12,36) coram Domino Jesu Christo.

 

[Cap. V: De correctione fratrum in offensione]

1Ideoque animas vestras et fratrum vestrorum custodite; quia horrendum est incidere in manus Dei viventis (Hebr 10,31). 2Si quis autem ministrorum alicui fratrum aliquid contra vitam nostram praeciperet vel contra animam suam, non teneatur ei obedire; quia illa obedientia non est, in qua delictum vel peccatum committitur. 3Verumtamen omnes fratres, qui sunt sub ministris et servis, facta ministrorum et servorum considerent rationabiliter et diligenter. 4Et si viderint aliquem illorum carnaliter et non spiritualiter ambulare pro rectitudine vitae nostrae, post tertiam admonitionem, si non se emendaverit, in capitulo Pentecostes renuntient ministro et servo totius fraternitatis nulla contradictione impediente. 5Si vero inter fratres ubicumque fuerit aliquis frater volens carnaliter et non spiritualiter ambulare, fratres, cum quibus est, moneant eum, instruant et corripiant humiliter et diligenter. 6Quodsi ille post tertiam admonitionem noluerit se emendare, quam citius possunt, mittant eum vel significent suo ministro et servo, qui minister et servus de eo faciat, sicut sibi secumdum Deum melius videbitur expedire.

7Et caveant omnes fratres tam ministri et servi quam alii, quod propter peccatum alterius vel malum non turbentur vel irascantur, quia diabolus propter delictum unius multos vult corrumpere; 8sed spiritualiter, sicut melius possunt, adiuvent illum qui peccavit, quia non est sanis opus medicus, sed male habentibus (cfr. Mt 9,12 cum Mc 2,17).

9Similiter omnes fratres non habeant in hoc potestatem vel dominationem maxime inter se. 10Sicut enim dicit Dominus in evangelio: «Principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent in eos» (Mt 20,25), non sic erit inter fratres (cfr. Mt 20,26a). 11Et quicumque voluerit inter eos maior fieri, sit eorum minister (cfr. Mt 20,26b) et servus. 12Et qui maior est inter eos fiat sicut minor (cfr. Lc 22,26).

13Nec aliquis frater malum faciat vel malum dicat alteri; 14immo magis per caritatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem (cfr. Gal 5,13). 15Et haec est vera et sancta obedientia Domini nostri Jesu Christi. 16Et omnes fratres, quoties declinaverint a mandatis Domini et extra obedientiam evagaverint, sicut dicit propheta (Ps 118,21), sciant se esse maledictos extra obedientiam, quousque steterint in tali peccato scienter. 17Et quando perseveraverint in mandatis Domini, quae promiserunt per sanctum evangelium et vitam ipsorum, sciant se in vera obedientia stare, et benedicti sint a Domino.

 

[Cap. VI: De recursu fratrum ad ministros et quod aliquis frater non vocetur prior]

1Fratres, in quibuscumque locis sunt, si non possunt vitam nostram observare, quam citius possunt, recurrant ad suum ministrum hoc sibi significantes. 2Minister vero taliter eis studeat providere, sicut ipse vellet sibi fieri, si in consimili casu esset (cfr. Mt 7,12). 3Et nullus vocetur prior, sed generaliter omnes vocentur fratres minores. 4Et alter alterius lavet pedes (cfr. Joa 13,14).

 

[Cap. VII: De modo serviendi et laborandi]

1Omnes fratres, in quibuscumque locis steterint apud alios ad serviendum vel laborandum, non sint camerarii neque cancellarii neque praesint in domibus, in quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium, quod scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum (cfr. Mc 8,36); 2sed sint minores et subditi omnibus, qui in eadem domo sunt.

3Et fratres, qui sciunt laborare, laborent et eandem artem exerceant, quam noverint, si non fuerit contra salutem animae et honeste poterit operari. 4Nam propheta ait: «Labores fructuum tuorum manducabis; beatus es et bene tibi erit» (Ps 127,2;-R); 5et apostolus: Qui non vult operari non manducet (cfr. 2 Thess 3,10); 6et: Unusquisque in ea arte et officio, in quo vocatus est, permaneat (cfr. 1 Cor 7,24). 7Et pro labore possint recipere omnia necessaria praeter pecuniam. 8Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis sicut alii pauperes. 9Et liceat eis habere ferramenta et instrumenta suis artibus opportuna.

10Omnes fratres studeant bonis operibus insudare, quia scriptum est: Semper facito aliquid boni, ut te diabolus inveniat occupatum. 11Et iterum: Otiositas inimica est animae. 12Ideo servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent.

13Caveant sibi fratres, ubicumque fuerint in eremis vel in aliis locis, quod nullum locum sibi approprient nec alicui defendant. 14Et quicumque ad eos venerit amicus vel adversarius, fur vel latro benigne recipiatur. 15Et ubicumque sunt fratres et in quocumque loco se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad invicem sine murmuratione (1 Petr 4,9). 16Et caveant sibi, quod non se ostendant tristes extrinsecus et nubilosos hypocritas; sed ostendant se gaudentes in Domino (cfr. Phil 4,4) et hilares et convenienter gratiosos.

 

[Cap. VIII: Quod fratres non recipiant pecuniam]

1Dominus praecipit in evangelio: Videte, cavete ab omni malitia et avaritia (cfr. Lc 12,15); 2et: Attendite vobis a sollicitudine huius saeculi et a curis huius vitae (cfr. Lc 21,34).

3Unde nullus fratrum, ubicumque sit et quocumque vadit, aliquo modo tollat nec recipiat nec recipi faciat pecuniam aut denarios neque occasione vestimentorum nec librorum nec pro pretio alicuius laboris, immo nulla occasione, nisi propter manifestam necessitatem infirmorum fratrum; quia non debemus maiorem utilitatem habere et reputare in pecunia et denariis quam in lapidibus. 4Et illos vult diabolus excaecare, qui eam appetunt vel reputant lapidibus meliorem. 5Caveamus ergo nos, qui omnia relinquimus (cfr. Mt 19,27), ne pro tam modico regnum caelorum perdamus. 6Et si in aliquo loco inveniremus denarios, de his non curemus tamquam de pulvere, quem pedibus calcamus, quia vanitas vanitatum et omnia vanitas (Eccle 1,2). 7Et si forte, quod absit, aliquem fratrem contigerit pecuniam vel denarios colligere vel habere, excepta solummodo praedicta infirmorum necessitate, omnes fratres teneamus eum pro falso fratre et apostata et fure et latrone et loculos habente (cfr. Joa 12,6), nisi vere poenituerit. 8Et nullo modo fratres recipiant nec recipi faciant nec quaerant nec quaeri faciant pecuniam pro eleemosyna neque denarios pro aliquibus domibus vel locis; neque cum persona pro talibus locis pecunias vel denarios quaerente vadant. 9Alia autem servitia, quae non sunt contraria vitae nostrae, possunt fratres locis facere cum benedictione Dei. 10Fratres tamen in manifesta necessitate leprosorum possunt pro eis quaerere eleemosynam. 11Caveant tamen multum a pecunia. 12Similiter caveant omnes fratres, ut pro nullo turpi lucro terras circueant.

 

[Cap. IX: De petenda eleemosyna]

1Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi et recordentur, quod nihil aliud oportet nos habere de toto mundo, nisi, sicut dicit apostolus, habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus (cfr. 1 Tim 6,8). 2Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes. 3Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis. 4Et non verecundentur et magis recordentur, quia Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi (Joa 11,27) omnipotentis, posuit faciem suam ut petram durissimam (Is 50,7), nec verecundatus fuit. 5Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et beata Virgo et discipuli eius. 6Et quando facerent eis homines verecundiam et nollent eis dare eleemosynam, referant inde gratias Deo; quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. 7Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputatur. 8Et eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam nobis acquisivit Dominus noster Jesus Christus. 9Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et faciunt lucrari et acquirere tribuentes; quia omnia, quae relinquent homines in mundo peribunt, sed de caritate et de eleemosynis, quas fecerunt, habebunt praemium a Domino.

10Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat et ministret. 11Et quilibet diligat et nutriat fratrem suum, sicut mater diligit et nutrit filium suum (cfr. 1 Thess 2,7), in quibus ei Deus gratiam largietur. 12Et qui non manducat, manducantem non iudicet (Rom 14,3b).

13Et quandocumque necessitas supervenerit, liceat universis fratribus, ubicumque fuerint, uti omnibus cibis, quos possunt homines manducare, sicut Dominus dicit de David, qui comedit panes propositionis (cfr. Mt 12,4), quos non licebat manducare nisi sacerdotibus (Mc 2,26). 14Et recordentur, quod dicit Dominus: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitae et superveniat in vobis repentina dies illa; 15tanquam enim laqueus superveniet in omnes, qui sedent super faciem orbis terrae (cfr. Lc 21,34-35). 16Similiter etiam tempore manifestae necessitatis faciant omnes fratres de eorum necessariis, sicut eis Dominus gratiam largietur, quia necessitas non habet legem.

 

[Cap. X: De infirmis fratribus]

1Si quis fratrum in infirmitate ceciderit, ubicumque fuerit, alii fratres non dimittant eum, nisi constituatur unus de fratribus vel plures, si necesse fuerit, qui serviant ei, sicut vellent sibi serviri (cfr. Mt 7,12); 2sed in maxima necessitate possunt ipsum dimittere alicui personae, quae suae debeat satisfacere infirmitati. 3Et rogo fratrem infirmum, ut referat de omnibus gratias Creatori; et quod qualem vult eum Dominus, talem se esse desideret sive sanum sive infirmum, quia omnes, quos Deus ad vitam praeordinavit aeternam (cfr. Act 13,48), flagellorum atque infirmitatum stimulis et compunctionis spiritu erudit, sicut Dominus dicit: «Ego quos amo corrigo et castigo» (Apoc 3,19). 4Et si quis turbabitur vel irascetur sive contra Deum sive contra fratres, vel si forte sollicite postulaverit medicinas nimis desiderans liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica, a malo sibi evenit et carnalis est, et non videtur esse de fratribus, quia plus diligit corpus quam animam.

 

[Cap. XI: Quod fratres non blasphement nec detrahant, sed diligant se ad invicem]

1Et omnes fratres caveant sibi, ut non calumnientur neque contendant verbis (cfr. 2 Tim 2,14); 2immo studeant retinere silentium, quandocumque eis Deus gratiam largietur. 3Neque litigent inter se neque cum aliis, sed procurent humiliter respondere dicentes: Inutilis servus sum (cfr. Lc 17,10). 4Et non irascantur, quia omnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio; qui dixerit fratri suo: raca, reus erit concilio; qui dixerit: fatue, reus erit gehennae ignis (Mt 5,22). 5Et diligant se ad invicem, sicut dicit Dominus: «Hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem, sicut dilexi vos» (Joa 15,12). 6Et ostendant ex operibus (cfr. Jac 2,18) dilectionem, quam habent ad invicem, sicut dicit apostolus: «Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate» (1 Joa 3,18). 7Et neminem blasphement (cfr. Tit 3,2). 8Non murmurent, non detrahant aliis, quia scriptum est: Susurrones et detractores Deo sunt odibiles (cfr. Rom 1,29). 9Et sint modesti omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines (cfr. Tit 3,2). 10Non iudicent, non condemnent. 11Et sicut dicit Dominus, non considerent minima peccata aliorum (cfr. Mt 7,3; Lc 6,41); 12immo magis sua recogitent in amaritudine animae suae (Is 38,15). 13Et contendant intrare per angustam portam (Lc 13,24), quia dicit Dominus: «Angusta porta et arcta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam» (Mt 7,14).

 

[Cap. XII: De malo visu et frequentia mulierum]

1Omnes fratres, ubicumque sunt vel vadunt, caveant sibi a malo visu et frequentia mulierum. 2Et nullus cum eis consilietur aut per viam vadat solus aut ad mensam in una paropside comedat. 3Sacerdotes honeste loquantur cum eis dando poenitentiam vel aliud spirituale consilium. 4Et nulla penitus mulier ab aliquo fratre recipiatur ad obedientiam, sed dato sibi consilio spirituali, ubi voluerit, agat poenitentiam. 5Et multum omnes nos custodiamus et omnia membra nostra munda teneamus, quia dicit Dominus: «Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo» (Mt 5,28); 6et apostolus: An ignoratis, quia membra vestra templum sunt Spiritus Sancti? (cfr. 1 Cor 6,19); itaque qui templum Dei violaverit, disperdet illum Deus (1 Cor 3,17).

 

[Cap. XIII: De vitanda fornicatione]

1Si quis fratrum diabolo instigante fornicaretur, habitu exuatur quem pro sua turpi iniquitate amisit, et ex toto deponat et a nostra religione penitus repellatur. 2Et postea poenitentiam faciat de peccatis (cfr. 1 Cor 5,4-5).

 

[Cap. XIV: Quomodo fratres debeant ire per mundum]

1Quando fratres vadunt per mundum, nihil portent per viam neque (cfr. Lc 9,3) sacculum (cfr. Lc 10,4) neque peram neque panem neque pecuniam (cfr. Lc 9,3) neque virgam (cfr. Mt 10,10). 2Et in quamcumque domum intraverint, dicant primum: Pax huic domui (cfr. Lc 10,5). 3Et in eadem domo manentes edant et bibant quae apud illos sunt (cfr. Lc 10,7). 4Non resistant malo (cfr. Mt 5,39), sed qui eos percusserit in una maxilla, praebeant et alteram (cfr. Mt 5,39 et Lc 6,29). 5Et qui aufert eis vestimentum, et tunicam non prohibeant (cfr. Lc 6,29). 6Omni petenti se tribuant; et qui aufert quae sua sunt, ea non repetant (cfr. Lc 6,30).

 

[Cap. XV: Quod fratres non equitent]

1Iniungo omnibus fratribus meis tam clericis quam laicis euntibus per mundum vel morantibus in locis, quod nullo modo apud se nec apud alium nec alio aliquo modo bestiam aliquam habeant. 2Nec eis liceat equitare, nisi infirmitate vel magna necessitate cogantur.

 

[Cap. XVI: De euntibus inter saracenos et alios infideles]

1Dicit Dominus: «Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum». 2Estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae (Mt 10,16). 3Unde quicumque frater voluerit ire inter saracenos et alios infideles, vadat de licentia sui ministri et servi. 4Et minister det eis licentiam et non contradicat, si viderit eos idoneos ad mittendum; nam tenebitur Domino reddere rationem (cfr. Lc 16,2), si in hoc vel in aliis processerit indiscrete. 5Fratres vero, qui vadunt, duobus modis inter eos possunt spiritualiter conversari. 6Unus modus est, quod non faciant lites neque contentiones, sed sint subditi omni humanae creaturae propter Deum (1 Petr 2,13) et confiteantur se esse christianos. 7Alius modus est, quod, cum viderint placere Domino, annuntient verbum Dei, ut credant Deum omnipotentem Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium, redemptorem et salvatorem Filium, et ut baptizentur et efficiantur christiani, quia quis renatus non fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum Dei (cfr. Joa 3,5).

8Haec et alia, quae placuerint Domino, ipsis et aliis dicere possunt, quia dicit Dominus in evangelio: Omnis, qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est (Mt 10,32). 9Et: Qui erubuerit me et sermones meos, et Filius hominis erubescet eum, cum venerit in maiestate sua et Patris et angelorum (cfr. Lc 9,26).

10Et omnes fratres, ubicumque sunt, recordentur, quod dederunt se et reliquerunt corpora sua Domino Jesu Christo. 11Et pro eius amore debent se exponere inimicis tam visibilibus quam invisibilibus; quia dicit Dominus: Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam (cfr. Lc 9,24) in vitam aeternam (Mt 25,46). 12Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10). 13Si me persecuti sunt, et vos persequentur (Joa 15,20). 14Et: Si persequuntur vos in una civitate, fugite in aliam (cfr. Mt 10,23). 15Beati estis (Mt 5, 11), cum vos oderint homines (Lc 6,22) et maledixerint vobis (Mt 5,11) et persequentur vos (cfr. l. c.) et separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum (Lc 6,22) et cum dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me (Mt 5,11). 16Gaudete in illa die et exsultate (Lc 6,23), quoniam merces vestra, multa est in caelis (cfr. Mt 5,12). 17Et ego dico vobis amicis meis, non terreamini ab his (cfr. Lc 12,4), 18et nolite timere eos qui occidunt corpus (Mt 10,28) et post hoc non habent amplius quid faciant (Lc 12,4). 19Videte, ne turbemini (Mt 24,6). 20In patientia enim vestra possidebitis animas vestras (Lc 21,19); 21et qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Mt 10,22; 24,13).

 

[Cap. XVII: De praedicatoribus]

1Nullus frater praedicet contra formam et institutionem sanctae Ecclesiae et nisi concessum sibi fuerit a ministro suo. 2Et caveat sibi minister, ne alicui indiscrete concedat. 3Omnes tamen fratres operibus praedicent. 4Et nullus minister vel praedicator appropriet sibi ministerium fratrum vel officium praedicationis, sed quacumque hora ei iniunctum fuerit, sine omni contradictione dimittat suum officium.

5Unde deprecor in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), omnes fratres meos praedicatores, oratores, laboratores, tam clericos quam laicos, ut studeant se humiliare in omnibus, 6non gloriari nec in se gaudere nec interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo de nullo bono, quod Deus facit vel dicit et operatur in eis aliquando et per ipsos, secundum quod dicit Dominus: «Veruntamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur» (Lc 10,20). 7Et firmiter sciamus, quia non pertinent ad nos nisi vitia et peccata. 8Et magis debemus gaudere, cum in tentationes varias incideremus (cfr. Jac 1,2) et cum sustineremus quascumque animae vel corporis angustias aut tribulationes in hoc mundo propter vitam aeternam.

9Omnes ergo fratres caveamus ab omni superbia et vana gloria. 10Et custodiamus nos a sapientia huius mundi et a prudentia carnis (Rom 8,6). 11Spiritus enim carnis vult et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem; 12et quaerit non religionem et sanctitatem in interiori spiritu, sed vult et desiderat habere religionem et sanctitatem foris apparentem hominibus. 13Et isti sunt, de quibus dicit Dominus: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Mt 6,2). 14Spiritus autem Domini vult mortificatam et despectam, vilem et abiectam esse carnem. 15Et studet ad humilitatem et patientiam et puram et simplicem et veram pacem spiritus. 16Et semper super omnia desiderat divinum timorem et divinam sapientiam et divinum amorem Patris et Filii et Spiritus Sancti.

17Et omnia bona Domino Deo altissimo et summo reddamus et omnia bona ipsius esse cognoscamus et de omnibus ei gratias referamus, a quo bona cuncta procedunt. 18Et ipse altissimus et summus, solus verus Deus habeat et ei reddantur et ipse recipiat omnes honores et reverentias, omnes laudes et benedictiones, omnes gratias et gloriam, cuius est omne bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18,19).

19Et quando nos videmus vel audimus malum dicere vel facere vel blasphemare Deum, nos bene dicamus et bene faciamus et laudemus Deum (cfr. Rom 12,21), qui est benedictus in saecula (Rom 1,25).

 

[Cap. XVIII: Qualiter ministri conveniant ad invicem]

1Quolibet anno unusquisque minister cum fratribus suis possit convenire, ubicumque placuerit eis, in festo sancti Michaelis archangeli de his quae ad Deum pertinent, tractaturus. 2Omnes enim ministri, qui sunt in ultramarinis et ultramontanis partibus, semel in tribus annis, et alii ministri semel in anno veniant ad capitulum Pentecostes apud ecclesiam sanctae Mariae de Portiuncula, nisi a ministro et servo totius fraternitatis aliter fuerit ordinatum.

 

[Cap. XIX: Quod fratres vivant catholice]

1Omnes fratres sint catholici, vivant et loquantur catholice. 2Si quis vero erraverit a fide et vita catholica in dicto vel in facto et non se emendaverit, a nostra fraternitate penitus expellatur. 3Et omnes clericos et omnes religiosos habeamus pro dominis in his quae spectant ad salutem animae et a nostra religione non deviaverint, et ordinem et officium eorum et administrationem in Domino veneremur.

 

[Cap. XX: De poenitentia et receptione corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi]

1Et fratres mei benedicti tam clerici quam laici confiteantur peccata sua sacerdotibus nostrae religionis. 2Et si non potuerint, confiteantur aliis discretis et catholicis sacerdotibus scientes firmiter et attendentes, quia a quibuscumque sacerdotibus catholicis acceperint poenitentiam et absolutionem, absoluti erunt procul dubio ab illis peccatis, si poenitentiam sibi iniunctam procuraverint humiliter et fideliter observare. 3Si vero tunc non potuerint habere sacerdotem, confiteantur fratri suo, sicut dicit apostolus Jacobus: «Confitemini alterutrum peccata vestra» (Jac 5,16). 4Non tamen propter hoc dimittant recurrere ad sacerdotem, quia potestas ligandi et solvendi solis sacerdotibus est concessa. 5Et sic contriti et confessi sumant corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi cum magna humilitate et veneratione recordantes, quod Dominus dicit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum habet vitam aeternam (cfr. Joa 6,55); 6et: «Hoc facite in meam commemorationem» (Lc 22,19).

 

[Cap. XXI: De laude et exhortatione, quam possunt omnes fratres facere]

1Et hanc vel talem exhortationem et laudem omnes fratres mei, quandocumque placuerit eis, annuntiare possunt inter quoscumque homines cum benedictione Dei: 2Timete et honorate, laudate et benedicite, gratias agite (1 Thess 5,18) et adorate Dominum Deum omnipotentem in trinitate et unitate, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium. 3Agite poenitentiam (cfr. Mt 3,2), facite dignos fructus poenitentiae (cfr. Lc 3,8), quia cito moriemur. 4Date et dabitur vobis (Lc 6,38). 5Dimittite et dimittetur vobis (cfr. Lc 6,37). 6Et si non dimiseritis hominibus peccata eorum (Mt 6,14), Dominus non dimittet vobis peccata vestra (Mc 11,25); confitemini omnia peccata vestra (cfr. Jac 5,16). 7Beati qui moriuntur in poenitentia, quia erunt in regno caelorum. 8Vae illis qui non moriuntur in poenitentia, quia erunt filii diaboli (1 Joa 3,10), cuius opera faciunt (cfr. Joa 8,41) et ibunt in ignem aeternum (Mt 18,8; 25,41). 9Cavete et abstinete ab omni malo et perseverate usque in finem in bono.

 

[Cap. XXII: De admonitione fratrum]

1Attendamus, omnes fratres, quod dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos (cfr. Mt 5,44 par.), 2quia Dominus noster Jesus Christus, cuius sequi vestigia debemus (cfr. 1 Petr 2,21), traditorem suum vocavit amicum (cfr. Mt 26,50) et crucifixoribus suis sponte se obtulit. 3Amici igitur nostri sunt omnes illi, qui nobis iniuste inferunt tribulationes et angustias, verecundias et iniurias, dolores et tormenta, martyrium et mortem; 4quos multum diligere debemus, quia ex hoc quod nobis inferunt, habemus vitam aeternam.

5Et odio habeamus corpus nostrum cum vitiis et peccatis suis; quia carnaliter vivendo vult diabolus a nobis auferre amorem Jesu Christi et vitam aeternam et se ipsun cum omnibus perdere in infernum; 6quia nos per culpam nostram sumus foetidi, miseri et bono contrarii, ad mala autem prompti et voluntarii, quia sicut Dominus dicit in evangelio: 7De corde procedunt et exeunt cogitationes malae, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritia, nequitia, dolus, impudicitia, oculus malus, falsa testimonia, blasphemia, stultitia (cfr. Mc 7,21-22; Mt 15,19). 8Haec omnia mala ab intus de corde hominis procedunt (cfr. Mc 7,23) et haec sunt quae coinquinant hominem (Mt 15,20).

9Nunc autem, postquam dimisimus mundum, nihil aliud habemus facere, nisi sequi voluntatem Domini et placere sibi ipsi. 10Multum caveamus, ne simus terra secus viam vel petrosa vel spinosa, secundum quod dicit Dominus in evangelio: 11Semen est verbum Dei (Lc 8,11). 12Quod autem secus viam cecidit et conculcatum est (cfr. Lc 8,5), hi sunt, qui audiunt (Lc 8,12) verbum et non intelligunt (cfr. Mt 13,19); 13et confestim (Mc 4,15) venit diabolus (Lc 8,12) et rapit (Mt 13,19), quod seminatum est in cordibus eorum (Mc 4,15) et tollit verbum de cordibus eorum, ne credentes salvi fiant (Lc 8,12). 14Quod autem super petrosam cecidit (cfr. Mt 13,20), hi sunt, qui, cum audierint verbum, statim cum gaudio (Mc 4,16) suscipiunt (Lc 8,13) illud (Mc 4,16). 15Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur (Mt 13,21) et hi radicem in se non habent, sed temporales sunt (cfr. Mc 4,17), quia ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt (Lc 8,13). 16Quod autem in spinis cecidit, hi sunt (Lc 8,14), qui verbum Dei audiunt (cfr. Mc 4,18), et sollicitudo (Mt 13,22) et aerumnae (Mc 4,19) istius saeculi et fallacia divitiarum (Mt 13,22) et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficiuntur (cfr. Mc 4,19). 17Quod autem in terram bonam (Lc 8,15) seminatum est (Mt 13,23), hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum (Lc 8,15) intelligunt et (cfr. Mt 13,23) retinent et fructum afferunt in patientia (Lc 8,15). 18Et propterea nos fratres, sicut dicit Dominus, dimittamus mortuos sepelire mortuos suos (Mt 8,22).

19Et multum caveamus a malitia et subtilitate satanae, qui vult, quod homo mentem suam et cor non habeat ad Deum. 20Et circuiens desiderat cor hominis sub specie alicuius mercedis vel adiutorii tollere et suffocare verbum et praecepta Domini a memoria et volens cor hominis per saecularia negotia et curam excaecare et ibi habitare, sicut dicit Dominus: 21Cum immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida (Mt 12,43) et inaquosa quaerens requiem; 22et non inveniens dicit: Revertar in domum meam, unde exivi (Lc 11,24). 23Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam et ornatam (Mt 12,44). 24Et vadit et assumit alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, et sunt novissima hominis illius peiora prioribus (cfr. Lc 11,26).

25Unde, omnes fratres, custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius mercedis vel operis vel adiutorii perdamus vel tollamus nostram mentem et cor a Domino. 26Sed in sancta caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), rogo omnes fratres tam ministros quam alios, ut omni impedimento remoto et omni cura et sollicitudine postposita, quocumque modo melius possunt, servire, amare, honorare et adorare Dominum Deum mundo corde et pura mente faciant, quod ipse super omnia quaerit. 27Et semper faciamus ibi habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14,23) ipsi, qui est Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui dicit: Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala, quae ventura sunt et stare ante Filium hominis (Lc 21,36). 28Et cum stabitis ad orandum (Mc 11,25) dicite (Lc 11,2): Pater noster qui es in caelis (Mt 6,9). 29Et adoremus eum puro corde, quoniam oportet semper orare et non deficere (Lc 18,1); 30nam Pater tales quaerit adoratores. 31Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet eum adorare (cfr. Joa 4,23-24). 32Et ad ipsum recurramus tamquam ad pastorem et episcopum animarum nostrarum (1 Petr 2,25), qui dicit: Ego sum pastor bonus, qui pasco oves meas et pro ovibus meis pono animam meam. 33Omnes vos fratres estis; 34et patrem nolite vobis vocare super terram, unus est enim Pater vester, qui in caelis est. 35Nec vocemini magistri; unus est enim magister vester, qui in caelis est (cfr. Mt 23,8-10). 36Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis (Joa 15,7). 37Ubicumque sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Mt 18,20). 38Ecce ego sum vobiscum usque ad consummationem saeculi (Mt 28,20). 39Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt (Joa 6,64). 40Ego sum via, veritas et vita (Joa 14,6).

41Teneamus ergo verba, vitam et doctrinam et sanctum eius evangelium, qui dignatus est pro nobis rogare Patrem suum et nobis eius nomen manifestare dicens: Pater clarifica nomen tuum (Joa 12,28a) et clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te (Joa 17,1b). 42Pater, manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joa 17,6); quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt, quia a te exivi et crediderunt, quia tu me misisti. 43Ego pro eis rogo, non pro mundo, 44sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt et omnia mea tua sunt (Joa 17,8-10). 45Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut ipsi sint unum sicut et nos (Joa 17,11b). 46Haec loquor in mundo, ut habeant gaudium in semetipsis. 47Ego dedi eis sermonem tuum; et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. 48Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo (Joa 17,13b-15). 49Mirifica eos in veritate. 50Sermo tuus veritas est. 51Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. 52Et pro eis sanctifico meipsum, ut sint ipsi sanctificati in veritate. 53Non pro eis rogo tantum, sed pro eis, qui credituri sunt propter verbum eorum in me (cfr. Joa 17,17-20), ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti (Joa 17,23). 54Et notum faciam eis nomen tuum, ut dilectio, qua dilexisti me sit in ipsis et ego in ipsis (cfr. Joa 17,26). 55Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem tuam (cfr. Joa 17,24) in regno tuo (Mt 20,21). Amen.

 

[Cap. XXIII: Oratio et gratiarum actio]

1Omnipotens, sanctissime, altissime et summe Deus, Pater sancte (Joa 17,11) et iuste, Domine rex caeli et terrae (cfr. Mt 11,25), propter temetipsum gratias agimus tibi, quod per sanctam voluntatem tuam et per unicum Filium tuum cum Spiritu Sancto creasti omnia spiritualia et corporalia et nos ad imaginem tuam et similitudinem factos in paradiso posuisti (cfr. Gen 1,26; 2,15). 2Et nos per culpam nostram cecidimus. 3Et gratias agimus tibi, quia, sicut per Filium tuum nos creasti, sic per sanctam dilectionem tuam, qua dilexisti nos (cfr. Joa 17,26), ipsum verum Deum et verum hominem ex gloriosa semper Virgine beatissima sancta Maria nasci fecisti et per crucem et sanguinem et mortem ipsius nos captivos redimi voluisti. 4Et gratias agimus tibi, quia ipse Filius tuus venturus est in gloria maiestatis suae mittere maledictos, qui poenitentiam non egerunt et te non cognoverunt, in ignem aeternum, et dicere omnibus, qui te cognoverunt et adoraverunt et tibi servierunt in poenitentia: Venite, benedicti Patris mei, pericipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (cfr. Mt 25,34).

5Et quia nos omnes miseri et peccatores non sumus digni nominare te, suppliciter exoramus, ut Dominus noster Jesus Christus Filius tuus dilectus, in quo tibi bene complacuit (cfr. Mt 17,5), una cum Spiritu Sancto Paraclito gratias agat tibi, sicut tibi et ipsi placet, pro omnibus, qui tibi semper sufficit ad omnia, per quem nobis tanta fecisti. Alleluia.

6Et gloriosam matrem beatissimam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem, Gabrielem et Raphaelem et omnes choros beatorum seraphim, cherubim, thronorum, dominationum, principatuum, potestatum (cfr. Col 1,15), virtutum, angelorum, archangelorum, beatum Joannem Baptistam, Joannem Evangelistam, Petrum, Paulum et beatos patriarchas, prophetas, Innocentes, apostolos, evangelistas, discipulos, martyres, confessores, virgines, beatos Eliam et Enoch et omnes sanctos, qui fuerunt et erunt et sunt propter tuum amorem humiliter deprecamur, ut, sicut tibi placet, pro his tibi gratias referant summo vero Deo, aeterno et vivo, cum Filio tuo carissimo Domino nostro Jesu Christo et Spiritu Sancto Paraclito in saecula saeculorum (Apoc 19,3). Amen. Alleluia (Apoc 19,4).

7Et Domino Deo universos intra sanctam ecclesiam catholicam et apostolicam servire volentes et omnes sequentes ordines: sacerdotes, diaconos, subdiaconos, acolythos, exorcistas, lectores, ostiarios et omnes clericos, universos religiosos et religiosas, omnes conversos et parvulos, pauperes et egenos, reges et principes, laboratores et agricolas, servos et dominos, omnes virgines et continentes et maritatas, laicos, masculos et feminas, omnes infantes, adolescentes, iuvenes et senes, sanos et infirmos, omnes pusillos et magnos, et omnes populos, gentes, tribus et linguas (cfr. Apoc 7,9), omnes nationes et omnes homines ubicumque terrarum, qui sunt et erunt, humiliter rogamus et supplicamus nos omnes fratres minores, servi inutiles (Lc 17,10), ut omnes in vera fide et poenitentia perseveremus, quia aliter nullus salvari potest.

8Omnes diligamus ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, ex tota virtute (cfr. Mc 12,30) et fortitudine, ex toto intellectu (cfr. Mc 12,33), ex omnibus viribus (cfr. Lc 10,27), toto nisu, toto affectu, totis visceribus, totis desideriis et voluntatibus Dominum Deum (Mc 12,30 par.), qui totum corpus, totam animam et totam vitam dedit et dat omnibus nobis, qui nos creavit, redemit et sua sola misericordia salvabit (cfr. Tob 13,5), qui nobis miserabilibus et miseris, putridis et foetidis, ingratis et malis omnia bona fecit et facit.

9Nihil ergo aliquid aliud desideremus, nihil aliud velimus, nihil aliud placeat et delectet nos nisi Creator et Redemptor et Salvator noster, solus verus Deus, qui est plenum bonum, omne bonum, totum bonum, verum et summum bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18,19), pius, mitis, suavis et dulcis, qui solus est sanctus, iustus, verus, sanctus et rectus, qui solus est benignus, innocens, mundus, a quo et per quem et in quo (cfr. Rom 11,36) est omnis venia, omnis gratia, omnis gloria omnium poenitentium et iustorum, ommium beatorum in caelis congaudentium. 10Nihil ergo impediat, nihil separet, nihil interpolet. 11Ubique nos omnes omni loco, omni hora et omni tempore, quotidie et continue credamus veraciter et humiliter et in corde teneamus et amemus, honoremus, adoremus, serviamus, laudemus et benedicamus, glorificemus et superexaltemus, magnificemus et gratias agamus altissimo et summo Deo aeterno, trinitati et unitati, Patri et Filio et Spiritui Sancto, creatori omnium et salvatori omnium in se credentium et sperantium et diligentium eum, qui sine initio et sine fine immutabilis, invisibilis, inenarrabilis, ineffabilis, incomprehensibilis, investigabilis (cfr. Rom 11,33), benedictus, laudabilis, gloriosus, superexaltatus (cfr. Dan 3,52), sublimis, excelsus, suavis, amabilis, delectabilis et totus super omnia desiderabilis in saecula. Amen.

 

[Cap. XXIV: Conclusio]

1In nomine Domini! Rogo omnes fratres, ut addiscant tenorem et sensum eorum quae in ista vita ad salvationem animae nostrae scripta sunt, et ista frequenter ad memoriam reducant. 2Et exoro Deum, ut ipse, qui est omnipotens, trinus et unus, benedicat omnes docentes, discentes, habentes, recordantes et operantes ista, quoties repetunt et faciunt quae ibi ad salutem animae nostrae scripta sunt, 3et deprecor omnes cum osculo pedum, ut multum diligant, custodiant et reponant. 4Et ex parte Dei omnipotentis et domini papae et per obedientiam ego frater Franciscus firmiter praecipio et iniungo, ut ex his, quae in ista vita scripta sunt, nullus minuat vel in ipsa scriptum aliquod desuper addat (cfr. Deut 4,2; 12,32), nec aliam regulam fratres habeant.

5Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

.