DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

FRAGMENTA ALTERIUS REGULAE NON BULLATAE [Fragm]

.

I. Fragmenta codicis Wigorniensis (cod Wo)

1[Attendamus, omnes fratres, quod dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et benefacite his qui oderunt vos (cfr. Mt 5,44 par.), quia Dominus noster Jesus Christus, cuius sequi vestigia debemus (cfr. 1 Petr 2,21), traditorem suum vocavit amicum et crucifixoribus suis sponte se obtulit. 2Amici igitur nostri sunt omnes illi qui iniuste nobis inferunt tribulationes, angustias,] verecundias, iniurias et dolores et tormenta, martyrium et mortem; quos multum diligere debemus, quia ex hoc, quod nobis inferunt, habemus vitam aeternam. 3Et castigemus corpus nostrum crucifigentes illud cum vitiis et concupiscentiis et peccatis, quia carnaliter vivendo vult nobis auferre amorem Jesu Christi et vitam aeternam et mittere se ipsum cum anima in infernum; 4quia nos per culpam nostram fuimus foetidi, bono contrarii, ad malum prompti et voluntarii; 5quia sicut dicit Dominus: «De corde procedunt et exeunt cogitationes malae» (Mc 7,21) et cetera...

6sed autem, postquam dimisimus mundum, nihil aliud habere[!] facere, nisi ut solliciti simus sequi voluntatem et placere ipsi; 7multum caveamus, ne simus terra secus viam posita petrosa vel spinosa, secundum quod dicit Dominus in evangelio: «Semen est verbum Dei (Lc 8,11); 8quod autem secus viam cecidit, conculcatum est» (Lc 8,5) et cetera usque ibi: «fructum afferunt in patientia» (Lc 8,15).

9Et propterea omnes fratres, sicut dicit Dominus: «Dimittamus mortuos... suos» (cfr. Mt 8,22); 10et multum caveamus a malitia et subtilitate satanae, qui vult, ne homo virtutem suam et cor suum habeat ad Dominum Deum; 11et circuiens desideret cor hominis sub specie alicuius mercedis vel adiutorii tollere et suffocare verbum et praecepta Domini a memoria et volens cor hominis per saecularia negotia et curas inhabitare et excaecare, sicut dicit Dominus: 12«Cum immundus spiritus» (Mt 12,43) et cetera usque ibi: 13«Fiunt novissima illius hominis peiora prioribus» (Mt 12,45).

14Unde, omnes fratres, custodiamus nos multum, ne sub specie alicuius operis vel mercedis vel adiutorii perdamus aut tollamus mentem nostram et cor a Domino. 15Sed in caritate, quae Deus est (cfr. 1 Joa 4,16), rogo omnes fratres tam ministros quam alios, ut omni impedimento remoto, omni cura et sollicitudine postposita, quocumque possunt, amare, servire et adorare Dominum Deum mundo corde et pura mente faciant, quod ipse super omnia quaerit. 16Et semper faciamus habitaculum et mansionem (cfr. Joa 14,23) ipsi, qui est Dominus Deus omnipotens, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, qui dixit: «Vigilate itaque omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere omnia mala, quae ventura sunt et stare ante Filium hominis» (Lc 21,36); «et cum stabitis ad orandum (Mc 11,25), dicite (Lc 11,2): Pater noster» (Mt 6,9). 17Et adoremus eum puro corde, «quoniam oportet semper orare et non deficere» (Lc 18,1); 18«nam et Pater tales quaerit» adoratores (cfr. Joa 4,23). 19«Spiritus est Deus et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare» (Joa 4,24). Et ad eum recurramus tamquam «ad pastorem et episcopum animarum» (1 Petr 2,25) nostrarum, qui dicit: «Ego sum pastor bonus» (Joa 10,11) et cetera usque ibi: «animam meam pono pro ovibus meis» (Joa 10,15). 20«Omnes vos fratres estis et patrem nolite vocare vobis super terram» (Mt 23,8-9) et cetera. 21Ne[!] «vocemini magistri» (Mt 23,10) et cetera. 22«Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis» (Joa 15,7). 23«Ubicumque sunt duo vel tres congregati in nomine meo» (Mt 18,20) et cetera. 24«Ecce ego vobiscum sum in omnibus diebus» (Mt 28,20) et cetera. 25«Verba, quae locutus sum vobis, spiritus et vita sunt» (Joa 6,64). 26«Ego sum via, veritas et vita» (Joa 14,6).

27Teneamus ergo verba, doctrinam, vitam et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, qui dignatus est pro nobis rogare Patrem et nobis suum nomen manifestare dicens: Pater, «manifestavi nomen tuum hominibus» (Joa 17,6) et cetera usque ibi: 28«Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam» (cfr. Joa 17,24) «in regno tuo» (Mt 20,21). 29Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

30Et ostendant fratres pauperibus delectationem quam habent invicem, sicut dicit apostolus: «Non diligamus verbo neque lingua» (1 Joa 3,18) et cetera.

31Omnes fratres, ubicumque sunt, caveant sibi a malo visu et frequentia mulierum et nullus cum eis consilietur solus. Infra: 32Et multum nos et omnia membra nostra munda teneamus, quia dicit Dominus: «Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum» (Mt 5,28) et cetera. Infra:

33Quando fratres vadunt per mundum nihil portent per viam neque sacculum (cfr. Lc 10,4) «neque peram neque panem neque pecuniam (cfr. Lc 9,3) neque virgam neque calceamenta» (cfr. Mt 10,10). Infra:

34[Non resistant malo, sed qui eos percusserit in una maxilla, praebeant ei et alteram (cfr. Mt 5,39). 35Et qui aufert eis vestimentum, et tunicam non prohibeant (cfr. Lc 6,29), et qui aufert ab eis quae sua sunt, non repetant (cfr. Lc 6,30).

36Fratres qui de] licentia sui ministri vadunt inter infideles duobus modis p[ossunt] conversari spiritualiter. 37Unus modus est, quod non faciant lites neque contentiones, sed sint subditi «omni humanae creaturae propter Deum» (1 Petr 2,13) et confiteantur se esse christianos. 38Alius modus est, quod, cum viderint Deo placere, annuntient verbum Dei, ut credant in Deum Patrem omnipotentem et Filium et Spiritum Sanctum. Infra:

39Et omnes fratres, ubicumque sint, recordentur, quod dederunt se et reliquerunt se et corpora sua Domino Jesu Christo. 40Et pro eius amore debent sustinere persecutionem et mortem tam ab inimicis visibilibus et invisibilibus; et cetera. Infra:

41Omnes fratres moribus praedicent. 42Nullus minister vel praedicator appropriet sibi ministerium vel officium praedicationis, sed quacumque[!] ei iniunctum fuerit, dimittat officium suum. 43Unde deprecor in caritate, quae est Deus (cfr. 1 Joa 4,16), omnes fratres meos praedicatores, oratores, laboratores, tam clericos quam laicos, ut studeant se humiliare in omnibus, 44non gloriari, in se gaudere neque interius se exaltare de bonis verbis et operibus, immo de nullo bono, quod Deus facit vel dicit vel operatur in eis quandoque et per ipsos, secundum quod dicit Dominus: «Verumtamen in hoc nolite gaudere, quod vobis spiritus subiciuntur» (Lc 10,20), et cetera.

45Et firmiter sciamus, quod non pertinet ad nos nisi vitia et peccata; 46sed magis debemus gaudere, «cum in tentationes varias» inciderimus (cfr. Jac 1,2) et cum sustinuerimus quascumque animae et corporis angustias et tribulationes in hoc mundo propter vitam aeternam.

47Omnes ergo fratres caveamus a superbia et vana gloria; custodiamus nos multum a sapientia huius mundi et prudentia carnis. 48Spiritus enim carnis vult et studet multum ad verba habenda, sed parum ad operationem; 49et quaerit non religionem et sanctitatem spiritus, sed vult et desiderat religionem et sanctitatem foris apparentem hominibus. 50Et isti sunt, de quibus dicit Dominus: «Amen dico vobis, receperunt mercedem suam» (Mt 6,2). 51Spiritus autem Domini vult mortificationem et despectam, vilem et abiectam et opprobriosam esse carnem. 52Et studet ad humilitatem et patientiam, puram simplicitatem et veram pacem spiritus. 53Et super omnia desiderat divinum timorem et divinam sapientiam et divinum amorem Patris et Filii et Spiritus Sancti.

54Et omnia bona Domino Deo altissimo et summo reddamus et omnia bona ipsius esse recognoscamus. 55Et ipse accipiat omnes honores et reverentias, omnes laudes et benedictiones, omnes gratias et glorias, cuius est omne bonum, qui solus est bonus (cfr. Lc 18,19).

56Et quando audimus homines malum dicere vel blasphemare Dominum, nos bene faciamus et benedicamus et laudemus Dominum, «qui est benedictus in saecula» (Rom 1,25).

57Omnes clericos et religiosos habeamus pro dominis in his quae spectant ad salutem animae, et a mea religione non deviaverint; et ordinem et administrationem eorum in Domino veneremur et officium. Infra:

58Hanc vel talem exhortationem vel laudem possunt omnes fratres quantumcumque inspiraverit eis Deus annuntiare inter quoscumque homines cum benedictione Dei et licentia sui ministri: 59Timete et honorate, laudate et benedicite, gratias agite (1 Thess 5,18) et adorate Dominum Deum nostrum, omnipotentem in Trinitate et Unitate, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, creatorem omnium. 60Agite poenitentiam (cfr. Mt 3,2) et facite dignos fructus poenitentiae (cfr. Lc 3,8), quia scitote quod cito moriemur. 61«Date et dabitur vobis» (Lc 6,38). 62Dimittite et dimittetur vobis (cfr. Lc 6,37). 63Et «si non dimiseritis» (Mt 6,14), Dominus non «dimittet vobis peccata vestra» (Mc 11,25); confitemini omnia peccata vestra (cfr. Jac 5,16). 64Beati qui moriuntur in poenitentia, quia erunt in regno caelorum. 65Vae illis qui non moriuntur in poenitentia, quia erunt «filii diaboli», cuius opera faciunt (Joa 8,41) et ibunt in ignem aeternum. 66Cavete et abstinete ab omni malo et perseverate usque in finem in bono.

67Caveant omnes fratres, ubicumque fuerint, in eremis vel aliis locis, quod nullum locum vel aliquam rem sibi approprient nec alicui defendant. 68Et quicumque ad eos venerit amicus vel adversarius cum ipsis aliquo modo non contendant. 69Et ubicumque sint fratres et in quocumque [loco se invenerint, spiritualiter et diligenter debeant se revidere et honorare ad «invicem sine murmuratione» (1 Petr 4,9). 70Et caveant sibi, quod non ostendant se tristes, extrinsecus nubilosos et hypocritas; sed ostendant se «gaudentes in Domino» (cfr. Phil 4,4) et hilares et iocundos] et convenienter gratiosos.

71Rogo quemlibet fratrem infirmum, ut referendo de omnibus gratias Creatori qualem vult eum Deus talem se esse desideret sive sanum sive infirmum, quia omnes, quos Dominus praeordinavit «ad vitam aeternam» (cfr. Act 13,48), flagellorum atque infirmitatum stimulis atque compunctionis spiritu erudit; sicut: «Ego quos amo» (Apoc 3,19) et cetera.

72Unde rogo omnes fratres meos infirmos, ut in eorum infirmitatibus non irascantur nec conturbentur contra Deum aut contra fratres, nec multum sollicite medicinas neque nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae moritura inimica.

73Omnes fratres studeant sequi humilitatem et paupertatem Domini nostri Jesu Christi et recordentur, qumd nihil aliud oportet nos habere de toto mundo, nisi, sicut dicit apostolus, habentes [alimenta] et vestes «quibus tegamur his contenti simus» (1 Tim 6,8). 74Et debent gaudere, quando conversantur inter viles et despectas personas, inter pauperes et debiles et infirmos et leprosos et iuxta viam mendicantes. 75Et cum necesse fuerit, vadant pro eleemosynis. 76Et non verecundentur, quia Dominus noster Jesus «Christus, Filius Dei vivi» (Joa 11,27) omnipotentis, «posuit faciem suam ut petram durissimam» (Is 50,7) nec verecundatus est. 77Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et beata Virgo, mater eius sancta Maria, et discipuli eius. 78Et quando fecerint homines eis verecundiam et noluerint eis dare, referant inde gratias Domino, quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi.

79Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputabitur; 80quod eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam Dominus noster Jesus Christus acquisivit. 81Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et facient lucrari et acquirere tribuentes; quia omnia, quae homines relinquunt in mundo, peribunt, sed de caritate et eleemosynis, quas fecerint, habebunt vitam aeternam.

 

II. Fragmenta expositioni Regulae OFM fratris Hugonis de Dinia inserta

1Unde Sanctus de huiusmodi in regula nondum bullata dicebat: Caveant sibi fratres et ministri fratrum, quod de negotiis suis nullo modo se intromittant [cfr. RegNB II,5].

2Antequam regula bullaretur Sanctus addebat: Et licet dicantur hypocritae, non cessent bene facere [cfr. l.c. II,15].

3Unde ante bullam regula sic habebat: Aliis autem temporibus non teneantur secundum hanc vitam nisi sexta feria ieiunare [cfr. l.c. III,12].

4... ut Sanctus prius in Regula dixit: Recordentur -inquit- ministri quod commissa est eis cura animarum fratrum, de quibus, si aliquis perderetur propter eorum culpam vel malum exemplum, oportebit eis reddere rationem coram Domino Jesu Christo [cfr. l.c. IV,6].

5Sic Sanctus in Regula originali dicebat: Caveant fratres omnes tam ministri quam alii, quod propter peccatum alterius vel malum exemplum non conturbentur vel irascantur, quia diabolus propter peccatum unius multos vult corrumpere, sed spiritualiter, sicut possunt, adiuvent illum, qui peccaverit, quia non est opus sanis medicus, sed iis qui male habent (cfr. Mc 2,17 par.) [cfr. l.c. V,7-8].

6... iuxta illud Domini verbum, quod et beatus Franciscus fratribus dicebat: Principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt potestatem exercent inter eos; non sic erit inter vos (Mt 20,25-26a) [cfr. l.c. V,10].

7... sic Sanctus ante bullam eos in Regula hortabatur: Per caritatem spiritus voluntarie serviant et obediant invicem (cfr. Gal 5,l3). Haec est, ait, vera et secura obedientia Domini nostri Jesu Christi [cfr. l.c. V,14b-15].

8Unde sic prius in Regula dicebatur: Fratres, in quibuscumque locis sunt, qui non possunt spiritualiter vitam nostram observare, idipsum suo ministro significent. Minister vero taliter studeat providere, sicut ipse sibi fieri vellet [cfr. l.c. VI,1-2].

9... vel secundum primam, ut dictum est, Regulam: In quibuscumque locis sunt fratres [cfr. l.c. VI,1].

10Unde Regula sic prius habebat: Omnes fratres in quibuscumque locis apud alios exstiterint, non sint camerarii vel cancellarii nec praesint honoribus eorum quibus serviunt; nec recipiant aliquod officium, quod scandalum generet vel animae suae faciat detrimentum (cfr. Mc 8,36); sed sint minores et subditi omnibus, qui in eisdem domibus sunt [cfr. l.c. VII,1-2].

11Unde prius in Regula dicebatur: Fratres qui sciunt laborare, laborent et eam artem, quam noverunt exerceant, si non fuerit contra salutem animae [cfr. l.c. VII,3].

12Et post pauca: Unusquisque in ea arte et officio, in quo vocatus est, permaneat (cfr. 1 Cor 7,24) secundum dispositionem Ministri [cfr. l.c. VII,6].

13Unde ante bullam in Regula sic ponebat: Servi Dei semper orationi vel alicui bonae operationi insistere debent [cfr. l.c. VII,12].

14Et ante bullam haec in Regula verba erant: Caveant fratres, quod nullum locum vel aliquam rem sibi approprient nec alicui defendant [cfr. l.c. VII,13].

15Sic Sanctus in Regula prius loquebatur... Et iterum: Ubicumque sunt fratres et in quocumque loco se inveniunt, spiritualiter et diligenter debeant se videre et honorare ad invicem sine murmuratione (1 Petr 4,9). Et caveant sibi fratres, quod non ostendant se tristes extrinsecus et nubilosos hypocritas, sed ostendant se gaudentes in Domino et hilares et iucundos et convenienter gratiosos [cfr. l.c. VII,15-16].

16De pecunia inventa Sanctus ita dicebat: Si invenerimus pecuniam, non curemus tamquam de pulvere, quem pedibus calcamus [cfr. l.c. VIII,6].

17Sustinebat [Franciscus] quod fratres leprosis in magna necessitate eleemosynam quaererent, sic tamen ut a pecunia multum caverent. Et quamvis pia loca, in quibus fratres hospitabantur vel morabantur, diligeret, non tamen patiebatur, ut pro loco aliquo pecuniam quaererent vel quaeri facerent, vel cum quaerentibus eam irent [cfr. l.c. VIII,10-11.8].

18Et primae Regulae littera sic habebat: Cum necesse fuerit, vadant fratres pro eleemosyna [cfr. l.c. IX,3].

19Hoc ipse diffusius in originali Regula sic ponebat: Cum necesse fuerit, vadant fratres pro eleemosyna. Et non verecundentur, sed magis recordentur, quod Dominus noster Jesus Christus, Filius Dei vivi (Joa 11,27) omnipotentis, posuit faciem suam ut petram durissimam (Is 50,7) et neque verecundatus est. Et fuit pauper et hospes et vixit de eleemosynis ipse et discipuli eius. Et quando facerent eis verecundiam homines et nollent eis dare, inde gratias Deo agant, quia de verecundiis recipient magnum honorem ante tribunal Domini nostri Jesu Christi. Et sciant, quod verecundia non patientibus, sed inferentibus imputatur; et quod eleemosyna est hereditas et iustitia, quae debetur pauperibus, quam acquisivit Dominus noster Jesus Christus. Et fratres, qui eam acquirendo laborant, magnam mercedem habebunt et faciunt lucrari et acquirere tribuentes, quia omnia, quae homines relinquunt in mundo, peribunt, sed de caritate et eleemosynis, quas fecerunt, habebunt praemium a Domino [cfr. l.c. IX,3-9].

20Sic Sanctus in Regula prius loquebatur: Secure manifestet unus alteri necessitatem suam, ut sibi necessaria inveniat et ministret [cfr. l.c. IX,10].

21...ante bullam Sanctus in Regula sic monebat: Rogo fratrem infirmum, ut referendo de omnibus gratias Creatori, qualem vult eum Dominus, talem se esse desideret, sanum sive infirmum [cfr. l.c. X,3].

22Et post pauca: Rogo omnes fratres meos, ut in infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Deum vel contra fratres, nec multum sollicite postulent medicinam, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica [cfr. l.c. X,4].

23Raca vel fatue fratri typo contumeliae dicere nefas ducebant, cum et regula prius et verba haec evangelii exprimeret (cfr. Mt 5,22) [cfr. l.c. XI,4].

24Porro evangelium non contendere, non repetere, non resistere malo docet quae omnia ante bullam Regula specialiter exprimebat; sed nunc concisis ac generalibus verbis omnia comprehendit [cfr. l.c. XI,1; XIV,4-7].

25Duplicem autem modum conversandi inter incredulos Sanctus in Regula prima ponens dicebat: Fratres duobus modis inter eos possunt spiritualiter conversari. Unus modus est, ut non faciant lites nec contentiones, sed subditi sint omni creaturae propter Deum (1 Petr 2,13) et confiteantur esse se christianos. Alius modus est, quod cum viderint placere Deo annuntient verbum Dei, ut credant in Deum Patrem omnipotentem et Filium eius et Spiritum Sanctum, creatorem omnium, redemptorem et salvatorem omnium fidelium, et ut baptizentur et efficiantur christiani, quia salvari non possunt, nisi qui baptizarentur et sint veri et spirituales christiani, quia «nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest intrare in regnum Dei» (cfr. Joa 3,5) [cfr. l.c. XVI,5-7].

26Et quibusdam interpositis addebat: Et recordentur fratres, quod dederunt se et reliquerunt corpora sua propter Deum Domino Jesu Christo. Et pro eius amore debent sustinere tribulationem, persecutionem et mortem, quia dicit Dominus: «Qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet eam» (cfr. Lc 9,24). «Dico autem vobis amicis meis, ne terreamini ab iis, qui occidunt corpus» (Lc 12,4). «Si vos persequuntur in una civitate, fugite in aliam» (cfr. Mt 10,23) [cfr. l.c. XVI,10-11.17.14].

27... prout Sanctus in Regula prius hortabatur dicens: Omnes fratres operibus praedicent [cfr. l.c. XVII,3].

28Miro Sanctus modo personis ecclesiasticis deferri volebat: Omnes clericos et omnes religiosos habeamus pro dominis in iis, qui a nostra religione non deviant, et ordinem et administrationem eorum in Domino veneremur [cfr. l.c. XIX,3].

29... cuius interdum pro aedificatione ac maioris contextus per originem elucidatione recordor omnes fratres tenorem et spiritum eorum quae in ipsa regula scripta erant, docentes, discentes, inspicientes orabat a Domino benedici [cfr. l.c. XXIV,1-3].

 

III. Fragmenta in secunda Vita S. Francisci fratris Thomae Celanensis conservata

1[Ministri] teneantur in die iudicii coram te, Domine, reddere rationem, si aliquis frater eorum vel negligentia vel exemplo seu etiam aspera correctione perierit [2 Cel 143] [cfr. RegNB IV,6].

2... pro generali commonitione in quodam capitulo scribi fecit haec verba: Caveant fratres, ne se ostendant extrinsecus nubilosos et hypocritas tristes, sed ostendant se gaudentes in Domino, hilares et iucundos et convenienter gratiosos [2 Cel 128] [cfr. l.c. VII,16].

3... inculcans temerario verbum regulae, quo satis elucet velut pulverem inventum denarium conculcari debere [2 Cel 66] [cfr. l.c. VIII,6].

4Unde in quadam regula scribi fecit haec verba: Rogo omnes fratres meos infirmos, ut in suis infirmitatibus non irascantur vel conturbentur contra Deum vel contra fratres. Non multum sollicite postulent medicinas, nec nimis desiderent liberare carnem cito morituram, quae est animae inimica. De omnibus gratias agant, ut quales vult eos esse Deus, tales se fore desiderent. Quos enim Deus ad vitam praeordinavit aeternam (cfr. Act 13,48), flagellorum atque infirmitatum stimulis erudit, sicut ipse dixit: Ego quos amo, corrigo et castigo (Apoc 3,19) [2 Cel 175] [cfr. l.c. X,3-4].

.