|
OFFICIUM PASSIONIS DOMINI [OffPass]
[Forma A]
. |
[Introductio] Incipiunt psalmi, quos ordinavit beatissimus pater noster Franciscus ad reverentiam et memoriam et laudem passionis Domini. Qui dicendi sunt per quaslibet horas diei et noctis unum. Et incipiunt a completorio feriae sextae Parasceve, eo quod in illa nocte traditus fuit et captus Dominus noster Jesus Christus. Et nota, quod sic dicebat istud officium beatus Franciscus: Primo dicebat orationem, quam nos docuit Dominus et Magister: Sanctissime pater noster etc. cum laudibus, scilicet: Sanctus, sanctus, sanctus sicut superius continetur. Finitis laudibus cum oratione incipiebat hanc antiphonam, scilicet: Sancta Maria. Psalmos dicebat primo de sancta Maria; postea dicebat alios psalmos quos elegerat, et in fine omnium psalmorum, quos dicebat, dicebat psalmos passionis. Finito psalmo dicebat hanc antiphonam, scilicet: Sancta Maria virgo. Finita antiphona expletum erat officium.
[Pars I: Pro sacro triduo hebdomadae maioris et feriis per annum] Ad Completorium 1Deus vitam meam annuntiavi tibi * posuisti lacrimas meas in conspectu tuo (Ps 55,8b-9). 2Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi (Ps 40,8a; R) * et consilium fecerunt in unum (cfr. Ps 70,10c; G). 3Et posuerunt adversum me mala pro vobis * et odium pro dilectione mea (cfr. Ps 108,5). 4Pro eo, ut me diligerent, detrahebant mihi * ego autem orabam (Ps 108,4). 5Mi pater sancte (Joa 17,11), rex caeli et terrae, ne discesseris a me * quoniam tribulatio proxima est et non est qui adiuvet (Ps 21,12; R). 6Convertantur (R) inimici mei retrorsum * in quacumque die invocavero te, ecce cognovi, quoniam Deus meus es (Ps 55,10; cfr. R). 7Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt * et proximi mei a longe steterunt (Ps 37,12; R). 8Longe fecisti notos meos a me * posuerunt me abominationem sibi, traditus sum et non egrediebar (Ps 87,9; cfr. R). 9Pater sancte (Joa 17,11), ne elongaveris auxilium tuum a me (Ps 21,20) * Deus meus ad auxilium meum respice (cfr. Ps 70,12). 10Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23). Antiphona: 1Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo in mulieribus, 2filia et ancilla altissimi summi Regis Patris caelestis, mater sanctissimi Domini nostri Jesu Christi, sponsa Spiritus Sancti: 3ora pro nobis cum S. Michaele archangelo et omnibus virtutibus caelornm et omnibus sanctis apud tuum sanctissimum dilectum Filium, Dominum et magistrum.- Gloria Patri. Sicut erat. Nota, quod haec antiphona supradicta dicitur ad omnes horas; et dicitur pro antiphona, capitulo, hymno, versiculo et oratione; et ad matutinum et ad omnes horas similiter. Nihil aliud in ipsis dicebat nisi hanc antiphonam cum suis psalmis. Ad absolutionem officii semper dicebat beatus Franciscus: Oratio: Benedicamus Domino Deo vivo et vero: laudem, gloriam, honorem, benedictionem et omnia bona referamus ei semper. Amen. Amen. Fiat. Fiat.
Ad Matutinum 1Domine Deus salutis meae * in die clamavi et nocte coram te (Ps 87,2). 2Intret in conspectu tuo oratio mea * inclina aurem tuam ad precem meam (Ps 87,3). 3Intende animae meae et libera eam * propter inimicos meos eripe me (Ps 68,19). 4Quoniam tu es, qui abstraxisti (R) me de ventre ' spes mea ab uberibus matris meae * in te proiectus sum ex utero (Ps 21,10). 5De ventre matris meae Deus meus es tu * ne discesseris a me (Ps 21,11). 6Tu scis improperium meum et confusionem meam * et reverentiam meam (Ps 68,20). 7In conspectu tuo sunt omnes, qui tribulant me * improperium exspectavit cor meum et miseriam (Ps 68,21a-b). 8Et sustinui, qui simul contristaretur et non fuit * et qui consolaretur et non inveni (Ps 68,21c-d). 9Deus, iniqui insurrexerunt in (R) me * et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo (Ps 85,14). 10Aestimatus sum cum descendentibus in lacum * factus sum sicut homo sine adiutorio inter mortuos liber (Ps 87,5-6a). 11Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (cfr. Ps 43,5a). 12Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).
Ad Primam 1Miserere mei, Deus, miserere mei * quoniam in te confidit anima mea (Ps 56,2a). 2Et in umbra alarum tuarum sperabo * donec transeat iniquitas (Ps 56,2b). 3Clamabo ad sanctissimum patrem meum altissimum * Dominum (R), qui benefecit mihi (cfr. Ps 56,3). 4Misit de caelo et liberavit me * dedit in opprobrium conculcantes me (Ps 56,4a-b). 5Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam * animam meam eripuit (Ps 56,4c-5a; R) de inimicis meis fortissimis et ab his, qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me (Ps 17,18). 6Laqueum paraverunt pedibus meis * et incurvaverunt animam meam (Ps 56,7a-b). 7Foderunt ante faciem meam foveam * et inciderunt in eam (Ps 56,7c-d). 8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum * cantabo et psalmum dicam (Ps 56,8). 9Exsurge, gloria mea, exsurge psalterium et cithara * exsurgam diluculo (Ps 56,9). 10Confitebor tibi in populis, Domine * et psalmum dicam tibi in gentibus (Ps 56,10). 11Quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua * et usque ad nubes veritas tua (Ps 56,11). 12Exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua (Ps 56,12). Nota, quod praedictus psalmus semper dicitur ad primam.
Ad Tertiam 1Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo * tota die impugnans tribulavit me (Ps 55,2). 2Conculcaverunt me inimici mei tota die * quoniam multi bellantes adversum me (Ps 55,3). 3Omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi * verbum iniquum constituerunt adversum me (Ps 40,8b-9a; cfr. R). 4Qui custodiebant animam meam * consilium fecerunt in unum (Ps 70,10b). 5Egrediebantur foras * et loquebantur (Ps 40,7; R) in idipsum (Ps 40,8a; G). 6Omnes videntes me deriserunt me * locuti sunt labiis et moverunt caput (Ps 21,8). 7Ego autem sum vermis et non homo * opprobrium hominum et abiectio plebis (Ps 21,7). 8Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium vicinis meis valde * et timor notis meis (Ps 30,12a-b). 9Pater sancte (Joa 17, 11) ne elongaveris auxilium tuum a me * ad defensionem meam conspice (Ps 21,20). 10Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23).
Ad Sextam 1Voce mea ad Dominum clamavi * voce mea ad Dominum deprecatus sum (Ps 141,2). 2Effundo in conspectu eius orationem meam * et tribulationem meam ante ipsum pronuntio (Ps 141,3). 3In deficiendo ex me spiritum meum * et tu cognovisti semitas meas (Ps 141,4a-b). 4In via hac qua ambulabam * absconderunt superbi laqueum mihi (Ps 141,4c-d; cfr. R). 5Considerabam ad dexteram et videbam * et non erat qui cognosceret me (Ps 141,5a-b). 6Periit fuga a me * et non est, qui requirat animam meam (Ps 141,5c-d). 7Quoniam propter te sustinui opprobrium * operuit confusio faciem meam (Ps 68,8). 8Extraneus factus sum fratribus meis * et peregrinus filiis matris meae (Ps 68,9). 9Pater sancte (Joa 17,11), zelus domus tuae comedit me * et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me (Ps 68,10). 10Et adversum me laetati sunt et convenerunt * congregata sunt super me flagella et ignoravi (Ps 34,15). 11Multiplicati sunt super capillos capitis mei * qui oderunt me gratis (Ps 68,5a-b). 12Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei iniuste * quae non rapui tunc exsolvebam (Ps 68,5c-d). 13Surgentes testes iniqui * quae ignorabant interrogabant me (Ps 34,11). 14Retribuebant mihi mala pro bonis (Ps 34,12a) et detrahebant mihi * quoniam sequebar bonitatem (Ps 37,21). 15Tu es sanctissimus pater meus * Rex meus et Deus meus (Ps 43,5). 16Intende in adiutorium meum * Domine Deus salutis meae (Ps 37,23). Ad Nonam Antiphona: Sancta Maria Virgo Psalmus [VI] 1O vos omnes, qui transitis per viam * attendite et videte, si est dolor sicut dolor meus (Lam 1,12a-b). 2Quoniam circumdederunt me canes multi * concilium malignantium obsedit me (Ps 21,17). 3Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me * diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem (Ps 21,18b-19). 4Foderunt manus meas et pedes meos * et dinumeraverunt omnia ossa mea (Ps 21,17c-18a; R). 5Aperuerunt super me os suum * sicut leo rapiens et rugiens (Ps 21,14). 6Sicut aqua effusus sum * et dispersa sunt omnia ossa mea (Ps 21,15a-b). 7Et factum est cor meum tamquam cera liquescens * in medio ventris mei (Ps 21,15c; R). 8Aruit tamquam testa virtus mea * et lingua mea adhaesit faucibus meis (Ps 21,16a-b). 9Et dederunt in escam meam fel * et in siti mea potaverunt me aceto (Ps 68,22). 10Et in pulverem mortis deduxerunt me (cfr. Ps 21,16c) * et super dolorem vulnerum meorum addiderunt (Ps 68,27b). 11Ego dormivi et resurrexi (Ps 3, 6; R) * et pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me (cfr. Ps 72,24c). 12Pater sancte (Joa 17,11) tenuisti manum dexteram meam ' et in voluntate tua deduxisti me * et cum gloria assumpsisti me (Ps 72,24; R). 13Quid enim mihi est in caelo * et a te quid volui super terram (Ps 72,25). 14Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus * exaltabor in gentibus et exaltabor in terra (cfr. Ps 45,11). 15Benedictus Dominus Deus Israel (Lc 1,68a), qui redemit animas servorum suorum de proprio sanctissimo sanguine suo * et non derelinquet omnes qui sperant in eo (Ps 33,23; R). 16Et scimus, quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare (cfr. Ps 95,13b; R!).
Ad Vesperam 1Omnes gentes plaudite manibus * iubilate Deo in voce exsultationis (Ps 46,2). 2Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram (Ps 46,3). 3Quia sanctissimus Pater de caelo, Rex noster ante saecula * misit dilectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae (Ps 73,12). 4Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt (Ps 95,11-12a). 5Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra (cfr. Ps 95,1). 6Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos (Ps 95,4). 7Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a). 8Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius (cfr. Lc 14,27; 1 Petr 2,21). 9Commoveatur a facie eius universa terra * dicite in gentibus, quia Dominus regnavit a ligno (Ps 95,9b-10a; G/R). Usque huc dicitur a feria sexta Parasceven usque ad festum Ascensionis quotidie. In festo vero Ascensionis superadduntur isti versiculi: 10Et ascendit ad caelos et sedet ad dexteram sanctissimi Patris in caelis exaltare super caelos Deus * et super omnem terram gloria tua (Ps 56,12). 11Et scimus quoniam venit * quoniam veniet iustitiam iudicare. Et nota, quod ab Ascensione usque ad Adventum Domini dicitur eodem modo quotidie iste psalmus, scilicet: Omnes gentes cum supradictis versiculis dicendo ibi Gloria Patri, ubi finitur psalmus, scilicet: quoniam veniet iustitiam iudicare.
[Pars II: Pro tempore paschali] 1Deus in adiutorium meum intende * Domine ad adiuvandum me festina. 2Confundantur et revereantur * qui quaerunt animam meam. 3Avertantur retrorsum et erubescant * qui volunt mihi mala. 4Avertantur statim erubescentes * qui dicunt mihi: Euge, euge. 5Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te * et dicant semper: Magnificetur Dominus: qui diligunt salutare tuum. 6Ego vero egenus et pauper sum * Deus, adiuva me. 7Adiutor meus et liberator meus es tu * Domine ne moreris (Ps 69,2-6). Et dicitur quotidie ad completorium usque ad octavam Pentecostes.
Ad Matutinum Dominicae Resurrectionis 1Cantate Domino canticum novum * quia mirabilia fecit (Ps 97,1a-b). 2Sacrificavit dilectum Filium suum dextera eius * et brachium sanctum suum (cfr. Ps 97,1c-d). 3Notum fecit Dominus salutare suum * in conspectu gentium revelavit iustitiam suam (Ps 97,2). 4In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius (cfr. Ps 41,9a-b). 5Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea (Ps 117,24). 6Benedictus qui venit in nomine Domini * Deus Dominus, et illuxit nobis (Ps 117,26a.27a). 7Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt (Ps 95,11-12a). 8Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a). Usque huc dicitur a dominica Resurrectionis usque ad festum Ascensionis quotidie ad omnes horas praeter ad vesperam et ad completorium et primam. Nocte vero Ascensionis superadduntur isti versiculi: 9Regna terrae cantate Deo * psallite Domino (Ps 67,33a). 10Psallite Deo, qui ascendit super caelum caeli * ad orientem (Ps 67,33b-34a). 11Ecce dabit voci suae vocem virtutis ' date gloriam Deo super Israel * magnificentia eius et virtus eius in nubibus (Ps 67,34b-35). 12Mirabilis Deus in sanctis suis * Deus Israel ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae, benedictus Deus (Ps 67,36). Gloria. Et nota, quod iste psalmus ab Ascensione Domini usque ad octavam Pentecostes dicitur quotidie cum supradictis versiculis ad matutinum, et tertiam et sextam et nonam, dicendo ibi Gloria Patri ubi dicitur: benedictus Deus, et non alibi.
Ad Primam Ad Tertiam, Sextam et Nonam Ad Vesperam
[Pars III: Pro dominicis et principalibus festivitatibus] Incipiunt alii psalmi, quos similiter ordinavit beatissimus pater noster Franciscus, qui dicendi sunt loco psalmorum supradictorum passionis Domini in dominicis diebus et principalibus festivitatibus ab octava Pentecostes usque ad Adventum et ab octava Epiphaniae usque ad feriam quintam Coenae Domimi; sane intelligas, ut dicantur in ipsa die, quia pascha Domini est. Ad Completorium Ad Matutinum Ad Primam Ad Tertiam 1Jubilate Domino omnis terra, ' psalmum dicite nomini eius * date gloriam laudi eius (cfr. Ps 65,1-2). 2Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, Domine * in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui (Ps 65,3). 3Omnis terra adoret te et psallat tibi * psalmum dicat nomini tuo (Ps 65,4). 4Venite, audite et narrabo, omnes qui timetis Deum * quanta fecit animae meae (Ps 65,16). 5Ad ipsum ore meo clamavi * et exsultavi sub lingua mea (Ps 65,17; R). 6Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam * et clamor meus in conspectu eius (Ps 17,7c-d). 7Benedicite gentes Dominum nostrum * et auditam facite vocem laudi eius (cfr. 65,8). 8Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae * omnes gentes magnificabunt eum (Ps 71,17c-d). 9Benedictus Dominus Deus Israel * qui facit mirabilia magna solus (Ps 71,18; R). 10Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum * et replebitur maiestate eius omnis terra, fiat, fiat (Ps 71,19).
Ad Sextam 1Exaudiat te Dominus in die tribulationis * protegat te nomen Dei Jacob (Ps 19,2). 2Mittat tibi auxilium de sancto * et de Sion tueatur te (Ps 19,3). 3Memor sit omnis sacrificii tui * et holocaustum tuum pingue fiat (Ps 19,4). 4Tribuat tibi secundum cor tuum * et omne consilium tuum confirmet (Ps 19,5). 5Laetabimur in salutari tuo * et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur (Ps 19,6; R). 6Impleat Dominus omnes petitiones tuas ' nunc cognovi, quoniam (Ps 19,7a-b) misit Dominus Jesum Christum Filium suum * et iudicabit populos in iustitia (Ps 9,9b). 7Et factus est Dominus refugium pauperum ' adiutor in opportunitatibus in tribulatione * et sperent in te qui noverunt nomen tuum (Ps 9,10-11a; R). 8Benedictus Dominus Deus meus (Ps 143,1b) ' quia factus est susceptor meus et refugium meum * in die tribulationis meae (cfr. Ps 58, 17c-d). 9Adiutor meus, tibi psallam ' quia Deus susceptor meus * Deus meus, misericordia mea (Ps 58,18).
Ad Nonam 1In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum * in iustitia tua libera me et eripe me (Ps 70,1b-2a). 2Inclina ad me aurem tuam * et salva me (Ps 70,2b). 3Esto mihi in Deum protectorem ' et in locum munitum * ut salvum me facias (Ps 70,3a-b). 4Quoniam tu es patientia mea, Domine * Domine, spes mea a iuventute mea (Ps 70,5). 5In te confirmatus sum ex utero ' de ventre matris meae tu es protector meus * in te cantatio mea semper (Ps 70,6). 6Repleatur os meum laude ' ut cantem gloriam tuam * tota die magnitudinem tuam (Ps 70,8). 7Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua * secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me (Ps 68,17). 8Et ne avertas faciem tuam a puero tuo * quoniam tribulor, velociter exaudi me (Ps 68,18). 9Benedictus Dominus Deus meus (Ps 143,1b) ' quia factus est susceptor meus et refugium meum * in die tribulationis meae. 10Adiutor meus tibi psallam ' quia Deus susceptor meus * Deus meus, misericordia mea (Ps 58,18).
Ad Vesperam
[Pars IV: Pro tempore Adventus Domini] Incipiunt alii psalmi, quos simililer ordinavit beatissimus pater noster Franciscus, qui dicendi sunt loco psalmorum supradictorurm passionis Domimi ab Adventu Domini usque ad vigiliam Nativitatis et non plus.
Ad Completorium 1Usquequo, Domine oblivisceris me in finem? * Usquequo avertis faciem tuam a me? 2Quamdiu ponam consilia in anima mea * dolorem in corde meo per diem? 3Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? * Respice, et exaudi me, Domine, Deus meus. 4Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte * nequando dicat inimicus meus: Praevalui adversus eum. 5Qui tribulant me, exsultabunt si motus fuero * ego autem in misericordia tua speravi. 6Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi * et psallam nomini Domini altissimi (Ps 12,1-6).
Ad Matutinum 1Confitebor tibi, Domine, sanctissime Pater, Rex caeli et terrae * quoniam consolatus es me (cfr. Is 12,1). 2Tu es Deus salvator meus * fiducialiter agam et non timebo (cfr. Is 12,2a-b). 3Fortitudo mea et laus mea, Dominus * et factus est mihi in salutem (Is 12,2c-d). 4Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine ' dextera tua, Domine, percussit inimicum * et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos (Exod 15,6-7a). 5Videant pauperes et laetentur * quaerite Deum et vivet anima vestra (Ps 68,33). 6Laudent illum caeli et terra * mare et omnia reptilia in eis (Ps 68,35). 7Quoniam Deus salvam faciet Sion * et aedificabuntur civitates Iudae (Ps 68,36a-b; R). 8Et inhabitabunt ibi * et haereditate acquirent eam (Ps 68,36c). 9Et semen servorum eius possidebit eam * et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea (Ps 68,37).
Ad Primam
Ad Tertiam
Ad Sextam
Ad Nonam
Ad Vesperam Nota etiam, quod non dicitur totus psalmus, sed usque ad versum scilicet: Commoveatur a facie eius universa terra; sane intelligas, ut dicatur totus versus: Tollite corpora vestra. Finito isto versu dicitur ibi: Gloria Patri et sic dicitur ad vesperam quotidie ab Adventu usque ad vigiliam Nativitatis.
[Pars V: Pro tempore Nativitatis Domini usque ad octavam Epiphaniae] Ad Vesperam in Nativitate Domini 1Exsultate Deo adiutori nostro (Ps 80,2a) * iubilate Domino Deo vivo et vero in voce exsultationis (cfr. Ps 46,2b). 2Quoniam Dominus excelsus * terribilis Rex magnus super omnem terram (Ps 46,3). 3Quia sanctissimus pater de caelo, Rex noster ante saecula (Ps 73,12a) ' misit dilectum Fillum suum de alto * et natus fuit de beata virgine sancta Maria. 4Ipse invocavit me: Pater meus es tu (Ps 88,27a) * et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae (Ps 88,28). 5In illa die mandavit Dominus misericordiam suam * et nocte canticum eius (cfr. Ps 41,9a-b). 6Haec est dies, quam fecit Dominus * exsultemus et laetemur in ea (Ps 117,24). 7Quia sanctissimus puer dilectus datus est nobis ' et natus fuit pro nobis (cfr. Is 9,6) in via et positus in praesepio * quia non habebat locum in diversorio (cfr. Lc 2,7). 8Gloria in altissimis Domino Deo * et in terra pax hominibus bonae voluntatis (cfr. Lc 2,14). 9Laetentur caeli et exsultet terra ' commoveatur mare et plenitudo eius * gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt (Ps 95,11-12a). 10Cantate ei canticum novum * cantate Domino omnis terra (cfr. Ps 95,1). 11Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis * terribilis est super omnes deos (Ps 95,4). 12Afferte Domino patriae gentium ' afferte Domino gloriam et honorem * afferte Domino gloriam nomini eius (Ps 95,7-8a). 13Tollite corpora vestra ' et baiulate sanctam crucem eius * et sequimini usque in finem sanctissima praecepta eius (cfr. Lc 14,27; 1 Petr 2,21). Nota, quod iste psalmus dicitur a Nativitate Domini usque ad octavam Epiphaniae ad omnes horas. Si quis voluerit dicere hoc officium beati Francisci, ita dicat illud: primo dicat Pater noster cum laudibus, scilicet: Sanctus, sanctus, sanctus. Finitis laudibus cum oratione ut supra incipiatur antiphona: Sancta Maria cum psalmo, qui constitutus est unicuique horae diei et noctis. Et cum magna reverentia dicatur. |
. |