DIRECTORIO FRANCISCANO
Escritos de San Francisco de Asís en latín

REGULA BULLATA [RegB]

[Forma A]

.

[CAPUT I]
In nomine Domini!
Incipit vita Minorum Fratrum:

1Regula et Vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Jesu Christi sanctum Evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate. 2Frater Franciscus promittit obedientiam et reverentiam domino papae Honorio ac successoribus eius canonice intrantibus et Ecclesiae Romanae. 3Et alii fratres teneantur fratri Francisco et eius successoribus obedire.

 

[CAPUT II]
De his qui volunt vitam istam accipere, et qualiter recipi debeant.

1Si qui voluerint hanc vitam accipere et venerint ad fratres nostros, mittant eos ad suos ministros provinciales, quibus solummodo et non aliis recipiendi fratres licentia concedatur. 2Ministri vero diligenter examinent eos de fide catholica et ecclesiasticis sacramentis. 3Et si haec omnia credant et velint ea fideliter confiteri et usque in finem firmiter observare 4et uxores non habent vel, si habent, et iam monasterium intraverint uxores vel licentiam eis dederint auctoritate diocesani episcopi, voto continentiae iam emisso, et illius sint aetatis uxores, quod non possit de eis oriri suspicio, 5dicant illis verbum sancti Evangelii (cfr. Mt 19,21 par), quod vadant et vendant omnia sua et ea studeant pauperibus erogare. 6Quod si facere non potuerint, sufficit eis bona voluntas. 7Et caveant fratres et eorum ministri, ne solliciti sint de rebus suis temporalibus, ut libere faciant de rebus suis, quidquid Dominus inspiraverit eis. 8Si tamen consilium requiratur, licentiam habeant ministri mittendi eos ad aliquos Deum timentes, quorum consilio bona sua pauperibus erogentur. 9Postea concedant eis pannos probationis, videlicet duas tunicas sine caputio et cingulum et braccas et caparonem usque ad cingulum, 10nisi eisdem ministris aliud secundum Deum aliquando videatur. 11Finito vero anno probationis, recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper et regulam observare. 12Et nullo modo licebit eis de ista religione exire iuxta mandatum domini papae, 13quia secundum sanctum Evangelium nemo mittens manum ad aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei (Lc 9,62). 14Et illi qui iam promiserunt obedientiam habeant unam tunicam cum caputio et aliam sine caputio qui voluerint habere. 15Et qui necessitate coguntur possint portare calciamenta. 16Et fratres omnes vestimentis vilibus induantur et possint ea repeciare de saccis et aliis peciis cum benedictione Dei. 17Quos moneo et exhortor, ne despiciant neque iudicent homines, quos vident mollibus vestimentis et coloratis indutos, uti cibis et potibus delicatis, sed magis unusquisque iudicet et despiciat semetipsum.

 

[CAPUT III]
De divino officio et ieiunio, et quomodo fratres debeant ire per mundum.

1Clerici faciant divinum officium secundum ordinem sanctae Romanae Ecclesiae excepto psalterio, 2ex quo habere poterunt breviaria. 3Laici vero dicant viginti quattuor Pater noster pro matutino, pro laude quinque, pro prima, tertia, sexta, nona, pro qualibet istarum septem, pro vesperis autem duodecim, pro completorio septem; 4et orent pro defunctis. 5Et ieiunent a festo Omnium Sanctorum usque ad Nativitatem Domini. 6Sanctam vero quadragesimam, quae incipit ab Epiphania usque ad continuos quadraginta dies, quam Dominus suo sancto ieiunio consecravit (cfr. Mt 4,2), qui voluntarie eam ieiunant benedicti sint a Domino, et qui nolunt non sint astricti. 7Sed aliam usque ad Resurrectionem Domini ieiunent. 8Aliis autem temporibus non teneantur nisi sexta feria ieiunare. 9Tempore vero manifestae necessitatis non teneantur fratres ieiunio corporali. 10Consulo vero, moneo et exhortor fratres meos in Domino Jesu Christo, ut, quando vadunt per mundum, non litigent neque contendant verbis (cfr. 2 Tim 2,14), nec alios iudicent; 11sed sint mites, pacifici et modesti, mansueti et humiles, honeste loquentes omnibus, sicut decet. 12Et non debeant equitare, nisi manifesta necessitate vel infirmitate cogantur. 13In quamcumque domum intraverint, primum dicant: Pax huic domui (cfr. Lc 10,5). 14Et secundum sanctum Evangelium de omnibus cibis, qui apponuntur eis, liceat manducare (cfr. Lc 10,8).

 

[CAPUT IV]
Quod fratres non recipiant pecuniam.

1Praecipio firmiter fratribus universis, ut nullo modo denarios vel pecuniam recipiant per se vel per interpositam personam. 2Tamen pro necessitatibus infirmorum et aliis fratribus induendis per amicos spirituales ministri tantum et custodes sollicitam curam gerant secundum loca et tempora et frigidas regiones, sicut necessitati viderint expedire; 3eo semper salvo, ut, sicut dictum est, denarios vel pecuniam non recipiant.

 

[CAPUT V]
De modo laborandi.

1Fratres illi, quibus gratiam dedit Dominus laborandi, laborent fideliter et devote, 2ita quod, excluso otio animae inimico, sanctae orationis et devotionis spiritum non exstinguant, cui debent cetera temporalia deservire. 3De mercede vero laboris pro se et suis fratribus corporis necessaria recipiant praeter denarios vel pecuniam 4et hoc humiliter, sicut decet servos Dei et paupertatis sanctissimae sectatores.

 

[CAPUT VI]
Quod nihil approprient sibi fratres, et de eleemosyna petenda et de fratribus infirmis.

1Fratres nihil sibi approprient nec domum nec locum nec aliquam rem. 2Et tanquam peregrini et advenae (cfr. 1 Petr 2,11) in hoc saeculo in paupertate et humilitate Domino famulantes vadant pro eleemosyna confidenter, 3nec oportet eos verecundari, quia Dominus pro nobis se fecit pauperem in hoc mundo (cfr. 2 Cor 8,9). 4Haec est illa celsitudo altissimae paupertatis, quae vos, carissimos fratres meos, heredes et reges regni caelorum instituit, pauperes rebus fecit, virtutibus sublimavit (cfr. Jac 2,5). 5Haec sit portio vestra, quae perducit in terram viventium (cfr. Ps 141,6). 6Cui, dilectissimi fratres, totaliter inhaerentes nihil aliud pro nomine Domini nostri Jesu Christi in perpetuum sub caelo habere velitis. 7Et, ubicumque sunt et se invenerint fratres, ostendant se domesticos invicem inter se. 8Et secure manifestet unus alteri necessitatem suam, quia, si mater nutrit et diligit filium suum (cfr. 1 Thess 2,7) carnalem, quanto diligentius debet quis diligere et nutrire fratrem suum spiritualem? 9Et, si quis eorum in infirmitate ceciderit, alii fratres debent ei servire, sicut vellent sibi serviri (cfr. Mt 7,12).

 

[CAPUT VII]
De poenitentia fratribus peccantibus imponenda.

1Si qui fratrum, instigante inimico, mortaliter peccaverint, pro illis peccatis, de quibus ordinatum fuerit inter fratres, ut recurratur ad solos ministros provinciales, teneantur praedicti fratres ad eos recurrere quam citius poterint, sine mora. 2Ipsi vero ministri, si presbyteri sunt, cum misericordia iniungant illis poenitentiam; si vero presbyteri non sunt, iniungi faciant per alios sacerdotes ordinis, sicut eis secundum Deum melius videbitur expedire. 3Et cavere debent, ne irascantur et conturbentur propter peccatum alicuius, quia ira et conturbatio in se et in aliis impediunt caritatem.

 

[CAPUT VIII]
De electione generalis ministri huius fraternitatis et de capitulo Pentecostes.

1Universi fratres unum de fratribus istius religionis teneantur semper habere generalem ministrum et servum totius fraternitatis et ei teneantur firmiter obedire. 2Quo decedente, electio successoris fiat a ministris provincialibus et custodibus in capitulo Pentecostes, in quo provinciales ministri teneantur semper insimul convenire, ubicumque a generali ministro fuerit constitutum; 3et hoc semel in tribus annis vel ad alium terminum maiorem vel minorem, sicut a praedicto ministro fuerit ordinatum. 4Et si aliquo tempore appareret universitati ministrorum provincialium et custodum, praedictum ministrum non esse sufficientem ad servitium et communem utilitatem fratrum, teneantur praedicti fratres, quibus electio data est, in nomine Domini alium sibi eligere in custodem. 5Post capitulum vero Pentecostes ministri et custodes possint singuli, si voluerint et eis expedire videbitur, eodem anno in suis custodiis semel fratres suos ad capitulum convocare.

 

[CAPUT IX]
De praedicatoribus.

1Fratres non praedicent in episcopatu alicuius episcopi, cum ab eo illis fuerit contradictum. 2Et nullus fratrum populo penitus audeat praedicare, nisi a ministro generali huius fraternitatis fuerit examinatus et approbatus, et ab eo officium sibi praedicationis concessum. 3Moneo quoque et exhortor eosdem fratres, ut in praedicatione, quam faciunt, sint examinata et casta eorum eloquia (cfr. Ps 11,7; 17,31), ad utilitatem et aedificationem populi, 4annuntiando eis vitia et virtutes, poenam et gloriam cum brevitate sermonis; quia verbum abbreviatum fecit Dominus super terram (cfr. Rom 9,28).

 

[CAPUT X]
De admonitione et correctione fratrum.

1Fratres, qui sunt ministri et servi aliorum fratrum, visitent et moneant fratres suos et humiliter et caritative corrigant eos, non praecipientes eis aliquid, quod sit contra animam suam et regulam nostram. 2Fratres vero, qui sunt subditi, recordentur, quod propter Deum abnegaverunt proprias voluntates. 3Unde firmiter praecipio eis, ut obediant suis ministris in omnibus quae promiserunt Domino observare et non sunt contraria animae et regulae nostrae. 4Et ubicumque sunt fratres, qui scirent et cognoscerent, se non posse regulam spiritualiter observare, ad suos ministros debeant et possint recurrere. 5Ministri vero caritative et benigne eos recipiant et tantam familiaritatem habeant circa ipsos, ut dicere possint eis et facere sicut domini servis suis; 6nam ita debet esse, quod ministri sint servi omnium fratrum. 7Moneo vero et exhortor in Domino Jesu Christo, ut caveant fratres ab omni superbia, vana gloria, invidia, avaritia (cfr. Lc 12,15), cura et sollicitudine huius saeculi (cfr. Mt 13,22), detractione et murmuratione, et non curent nescientes litteras litteras discere; 8sed attendant, quod super omnia desiderare debent habere Spiritum Domini et sanctam eius operationem, 9orare semper ad eum puro corde et habere humilitatem, patientiam in persecutione et infirmitate 10et diligere eos qui nos persequuntur et reprehendunt et arguunt, quia dicit Dominus: Diligite inimicos vestros et orate pro persequentibus et calumniantibus vos (cfr. Mt 5,44). 11Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum (Mt 5,10). 12Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit (Mt 10,22).

 

[CAPUT XI]
Quod fratres non ingrediantur monasteria monacharum.

1Praecipio firmiter fratribus universis, ne habeant suspecta consortia vel consilia mulierum, 2et ne ingrediantur monasteria monacharum praeter illos, quibus a sede apostolica concessa est licentia specialis; 3nec fiant compatres virorum vel mulierum nec hac occasione inter fratres vel de fratribus scandalum oriatur.

 

[CAPUT XII]
De euntibus inter saracenos et alios infideles.

1Quicumque fratrum divina inspiratione voluerint ire inter saracenos et alios infideles petant inde licentiam a suis ministris provincialibus. 2Ministri vero nullis eundi licentiam tribuant, nisi eis quos viderint esse idoneos ad mittendum. 3Ad haec per obedientiam iniungo ministris, ut petant a domino papa unum de sanctae Romanae Ecclesiae cardinalibus, qui sit gubernator, protector et corrector istius fraternitatis, 4ut semper subditi et subiecti pedibus eiusdem sanctae Ecclesiae stabiles in fide (cfr. Col 1,23) catholica paupertatem et humilitatem et sanctum evangelium Domini nostri Jesu Christi, quod firmiter promisimus, observemus.

.