![]() |
|
![]() |
EPISTOLA AD ERMENTRUDEM [EpCla5]
. |
1Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Jesu Christi, salutem et pacem. 2Novi te, o carissima soror, mundi e coeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse; 3quamobrem gaudeo et congratulor tibi, ac iterum gaudeo, te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare. 4Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea vitae. 5Brevis est labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra; 6saeculi fallacis non te dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura, et eius conatus fortis infringe; 7adversa mala libenter sustine, et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt, et illa exigunt; 8quae Deo vovisti fideliter redde, et ipse retribuet. 9O carissima, caelum suspice quod nos invitat, ac tolle crucem et sequere Christum (cfr. Lc 9,23), qui nos praecedit; 10etenim post varias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam (cfr. Act 14,21; Lc 24,26). 11Ama ex totis praecordiis Deum et Jesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de tua mente unquam excidat eius memoria; 12fac mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce stantis (cfr. Joa 19,25). 13Ora et vigila semper (cfr. Mt 26,41). 14Et opus quod bene coepisti instanter consumma, et ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera adimple (cfr. 2 Tim 4,5.7). 15Noli pavere, filia, fidelis Deus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (cfr. Ps 144,13), effundet super te et super filias tuas benedictionem suam; 16et erit auxiliator vester et consolator optimus; redemptor noster est et merces aeterna. 17Oremus Deum invicem pro nobis (cfr. Jac 5,16), sic enim altera alterius onus caritatis ferentes, leviter adimplebimus legem Christi (cfr. Gal 6,2). Amen.
******** Ermentrudi sorori carissimae Clara Assisias humilis ancilla Jesu Christi, salutem et pacem. Novi te, o carissima soror, mundi e coeno, opitulante gratia Dei, feliciter aufugisse; quamobrem gaudeo et congratulor tibi, ac iterum gaudeo, te semitas virtutis cum tuis filiabus strenue calcare. Esto, carissima, fidelis ei cui promisisti usque ad mortem, ab eodem enim coronaberis laurea vitae. Brevis est labor hic noster, at merces aeterna; non te confundant strepitus mundi fugientis ut umbra; saeculi fallacis non te dementent inania spectra; ad sibila inferni aures obtura, et eius conatus fortis infringe; adversa mala libenter sustine, et prospera bona non te extollant: haec enim fidem exposcunt, et illa exigunt; quae Deo vovisti fideliter redde, et ipse retribuet. O carissima, caelum suspice quod nos invitat, ac tolle crucem et sequere Christum, qui nos praecedit; etenim post varias et multas tribulationes per ipsum intrabimus in gloriam suam. Ama ex totis praecordiis Deum et Jesum, Filium eius, pro nobis peccatoribus crucifixum, nec de tua mente unquam excidat eius memoria; fac mediteris iugiter mysteria crucis angoresque matris sub cruce stantis. Ora et vigila semper. Et opus quod bene coepisti instanter consumma, et ministerium quod assumpsisti in paupertate sancta et humilitate sincera adimple. Noli pavere, filia, fidelis Deus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis, effundet super te et super filias tuas benedictionem suam; et erit auxiliator vester et consolator optimus; redemptor noster est et merces aeterna. Oremus Deum invicem pro nobis, sic enim altera alterius onus caritatis ferentes, leviter adimplebimus legem Christi. Amen.
|
. |